Jam venit lux vera equalis sit ipsa domine nuntio vobis ille qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum deo gratias semper in Bethleem natus in Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex israel deo gratias | Amplificare carmina laudis dulcis amator melodi et diçe puer natus est nobis et filius dei
Jam venit lux vera et qualis sit ipse domine nuntia nobis ille qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum deo gratias semper in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel deo gratias amplificare carmina laudis dulcis amator melodie et die lux fulgebit et fIIius dei eia
Natus est nobis dominus ipse est rex imperium in terris imperium et potestas permanent illi in saecla et vocabitur deus alme mundi princeps rex regum deus fortis dominus gaudens nobis est in terris laetamini gentes et collaudate deum dignatus est pro nobis descendere de caelis in terris in Bethleem civitatem natus est in Jerusalem visus est quem Joannes praedicavit in eremo rex noster adveniet Christus agnum esse venturum ipse venit propter nos propheta magnus super terram
Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel