- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna | 920138 | PS |
| Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis Abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne comprimor per curvatus multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te | Statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his qui sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | h03956a | ANTV |
| In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino | 920030 | PS |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | a03009.1 | H |
| Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem | 920015 | PS |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me ingressi sunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam domine deus meus | Cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio meam ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h03352a | ANTV |
| Tu scis domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persecuntur me | Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminationem replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea disperabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium | h04696 | CaH |
| Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua | 920016 | PS |
| Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | 920032 | PS |
| In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me | 920065 | PS |
| Clementissime conditor omnium rerum o Domine nostri eleison Kyrie eleison | Qui es omnium princeps regum rex caeli terrae eleison Kyrie eleison | O Theos kyrie sabaoth solium qui tenes gloriae ymas eleison Kyrie eleison | Flos stirpis Jesseae Christe nostra placatus prece eleison Christe eleison | Chorus ideo nunc extollitur in tua laude eleison Christe eleison | Ad te sunt oculi Jesu redemptor nostri nobis eleison Christe eleison | O Deus annue quod plebs proclamat ad te eleison Kyrie eleison | Tibi proprium est misereri redemptis semper eleison Kyrie eleison | Eia reddite laudem Domino patri gratissime gloria prolique simul resonet cum sancto flamine et ut indulgeat proclamemus excelsa voce eleison Kyrie eleison | ah47068 | Ky |
| Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | a01716 | PS |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Ecce civitas virtus et salvatio nostra | Pone murum et circa murum munitione muri | Aperite portas intret plebs praecipiens veritatem qui sunt veritati et custodiens pacem | Quoniam in te speraverunt domine usque in aeternum deus magnus et aeternus | Quomodo humiliasti et deduxisti eos qui quo morabuntur in altissimis | Civitates fortissimas deiciens et deducens eas usque ad unum et conculcabunt eas pedes mansueturum et humilium | Directa facta est via justorum et praeparatum est iter sanctorum | Haec viae domini judicium speravimus in misericordia ejus et in memoria quae concupiscit animam nostram | h04709 | CaH |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Congregatae sunt gentes in multitudine ut dimicent contra nos et ignoramus quid agere debeamus domine deus ad te sunt oculi nostri ne pereamus | 006324 | R |
| In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare | 920035 | PS |
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| Factum est dum egrederetur venit in terram Mesopotamiae sedit que juxta puteum aquae et dixit domine deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie et ostende mihi puellam quam praeparasti servo tuo Isaac et ecce Rebecca egrediebatur virgo pulcerrima et decora nimis cucurritque servus et locutus est ad eam dicens da mihi obsecro aquam quia sitio illa vero celeriter deposuit idriam super ulnas suas et dedit ei bibere et reversa nuntiavit matri omnia que acciderant ei egressusque Laban pater ejus venit et vocabit eum et dixit ei ingredere domum benedicte domini quur foris stas et cum introisset adpositi sunt ei panes et dixit non commedam neque bibam donec verba mea loquar ad vos et dum narrasset omnia responderunt Laban et Batuel a domino deo egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui et Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere quod cum audisset puer adoravit in terra et festinus revertebatur ad dominum suum Rebecca vero videns Isaac tulit palleum suum et operuit se ille vero suscipiens eam introduxit gaudens in tabernaculum matrus suae et exsurgens aedificavit altare invocans super illud nomen domini | h00245b | SCRV |
| In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos | 920084 | PS |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | a03009 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |
| In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine | 920054 | PS |
| SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS | 509504.Tp39 | Sa |
| Domine audivi auditionem tuam et timui | Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud | In medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis | Deus ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | Splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus | Ibi abscondita est fortitudo ejus ante faciem ejus ibit mors | Et egredietur diabolus ante pedes ejus stetit et mensus est terram | Aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi | Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus | Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian | Numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua | Qui ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio | Suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quae locutus es | Fluvios scindes terrae viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit | Dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit | Sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae | In fremitu conculcabis terram et in furore obstupefacies gentes | Egressus es in salutem populi tui in salutem cum Christo tuo | Percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum ejus usque ad collum | Maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me | Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito | Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum | Audivi et conturbatus est venter meus a voce contremuerunt labia mea | Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat | Ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum | Ficus enim non florebit et non erit germen in vineis | Mentietur opus olivae et arva non afferent cibum | Abscindetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus | Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo | Deus Dominus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum | Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem | a07606 | Ca |
| In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris | 920039 | PS |
| Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion | 920072 | PS |
| Canticum Psalmi filiis Core in finem pro Maheleth ad respondendum intellectus Eman Ezrahitae | Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | Intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam | Quia repleta est malis anima mea et vita mea inferno appropinquavit | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio | Inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulcris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt | Posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis | Super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me | Longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar | Oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te domine tota die expandi ad te manus meas | Numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi | Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis | Et ego ad te domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te | Ut quid domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me | Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus | In me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me | Circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul | Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria | 920087 | PS |
| Ipsi David Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti | Amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem | Qui tegis aquis superiora ejus qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pennas ventorum | Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem | Qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus super montes stabunt aquae | Ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt | Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis | Terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram | Qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae | Potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua | Super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt voces | Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra | Producens foenum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra | Et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | Saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit | illic passeres nidificabunt herodii domus dux est eorum | Montes excelsi cervis petra refugium herinaciis | Fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum | Posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae | Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi | Ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur | Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum | Quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua | Hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis | Illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad illudendum ei | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore | Dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate | Avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur | Emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae | Sit gloria domini in saeculum laetabitur dominus in operibus suis | Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quamdiu sum | Jucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in domino | Deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea domino | 920103 | PS |
| In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis | 920024 | PS |
| Praedicator veritatis timorem supplex praeceptum domini sine peccato baptizare dubitabat et ad eum respondebat te redemptorem scio tu me salvator sanctifica cum eos qui in fide sunt clamant tibi Benedictus es domine deus noster | 004361 | A |
| Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | ah49007 | D |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | 920026 | PS |
| Deus altissimus magnanimis miserator et multe misericordiae patiens super mala hominum | Tu ergo domine secundum multitudinem bonitatis tuae promisisti indulgentiam et remissionem delinquentibus et abundantiam misericordiae tuae statuisti penitentiam peccatoribus ad salutem | Tu ergo domine deus justorum non posuisti penitentiam justis tuis abraham Isaac et Jacob qui non peccaverunt tibi sed posuisti penitentiam mihi peccatori | Quoniam super numerum arenae maris abundaverunt iniquitates meae et non est declinatio multitudinis delictorum meorum | Et nunc iste contineor digne conprimor percurvatis multis vinculis ferreis ad non erigendum caput | Quoniam non sum dignus aspicere et videre altitudinem caeli prae injustitiis meis | Quoniam irritavi furorem tuum et feci malum coram te statuens abominationes et multiplicans odiositates | Et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | Ne perdas me cum iniquitatibus meis neque in finem iratus contineas mala mea neque condemnaveris me cum his que sunt in inferiora terrae | Tu es enim deus penitentium ut in me ostendas bonitatem tuam | In dignum me salvabis secundum multitudinem misericordiae tuae et glorificabo nomen tuum in omni vita mea | Quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum | h01907 | CaH |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |
| Noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium | Inventi sunt sermones tui et comedi eos | Et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me domine deus exercituum | Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum | A facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me | Quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea in sanabilis renuit curari | Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium | Propter hoc haec dicit dominus | Si converteris convertam te et ante faciem meam stabis | Et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris | Convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos | Et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit dominus | Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium | h04287a | ANTV |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp565 | Tp |
| Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum | h04762 | CaH |
| Ad te Domine levavi animam meam Deus meus in te confido non erubescam | g03377a | InV |
| Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum quae domino canam psallam domino deo Israel | Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes distillaverunt aquis | Montes fluxerunt a facie domini et Sinai a facie domini Israel | Nova bella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae in fortes Israel | Tunc descendit populus domini ad portas et obtinuit principatum | Salvatae sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent | h01830a | ANTV |
| Locutus est dominus deus ad Noe dicens egredere de arca tu et omnis cognatio tua cuncta animantia quae sunt aput te ex omni carne tam in volucribus quam in bestiis universis reptilibus quae repunt super terram crescite et multiplicamini super eam et egresus est Noe | h00242a | SCRV |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | 006026 | R |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis | 509504.Tp28 | Sa |
| Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus ad gloriam cum tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abissos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque adtendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites perdere qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognovi sunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipient mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum | h01914 | CaH |
| Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae | g00862c | OfV |
| Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime | a01758 | H |
| Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino | h04033a | ANTV |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | g01145b.1 | InV |
| Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04134a | ANTV |
| Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum | ah53029.1 | Sq |
| Psalmus canti in dedicatione domus David | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | Psallite domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus | Quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | Ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus | Ad te domine clamabo et ad deum meum deprecabor | Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam | Audivit dominus et misertus est mei dominus factus est adjutor meus | Convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar domine deus meus in aeternum confitebor tibi | 920029 | PS |
| Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam | 920078 | PS |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | g02729a | GrV |
| Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis | 509504.Tp29 | Sa |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae scadens tribunal dexterae patris potestas omnium collata Jesu caelitus quae non erat humanitus ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jan subdita tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro tu Christe nostrum gaudium manens olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula | g01597 | H |
| Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum | g01158a.2 | InV |
| Quis ponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicte dominum | Audite reges auribus percipite principes ego sum ego sum que domino canam psallam domino deo Israel | Domine quum exires des aer et transires per regiones Edom terra monta est caeli que ac nubes distillaberunt aquis | Montes flux erunt a facie domini et Sinai a facie dei Israel | Novella elegit dominus et portas hostium ipse subvertit | Clipeus et usta si apparuerit in quadraginta milibus Israel cor meum diligit principes Israel | Qui propria volumptate obtulistis vos discrimini benedicite domino | Qui ascendistis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus | Ibi narrentur justitiae domini et clementiae ejus in fortes Israel | Tunc descendit populis domini ad portas et obtinuit principatum salvate sunt reliquiae populi dominus in fortibus dimicavit | Venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges canam in Tanai juxta aquas magedon et tamen nihil tulerunt praedantes de caelo dimicatum est contra eos | Sic pereant inimici tui domine sic pereant qui autem te diligunt sicut sol in ortu suo resplendens ita rutilent | h01915 | CaH |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui | h04223a.1 | ANTV |
| Non erubescant in me qui te exspectant domine deus virtutum quia propter te portavi opprobrium operuit confusio faciem meam accede nunc domine ad animam meam et redime eam propter inimicos libera me | h03787 | ANT |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONE VOLUNTATIS | Prole tibi juncta cantant praeconia cuncta | LAUDAMUS TE | Te genito similem benedicunt facta parentum | BENEDICIMUS TE | Arida quae pontus portant caelumque quod orant | ADORAMUS TE | Glorificant sanctum de te procedere flamen | GLORIFICAMUS TE GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Innumerosque tuo promunt pro numine vates | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | Pro merito culpae petimus nobis miserere | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS | Ut valeat tibimet laudis subjugier amen | g04593 | TpGl |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502 | Gl |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui | h04719 | CaH |
| Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Sit trino domino gloria sedula regnum perpetuum atque potentia virtute solita qui regit omnia sustentans condita piae per saecula | a06500.1 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus | 509502.Tp557 | Tp |
| In finem psalmus David canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis cum inciperent exire | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem | Exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet | Verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis | Beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum | Mirabile in aequitate exaudi nos deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe | Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia | Qui conturbas profundum maris sonum fluctuum ejus turbabuntur gentes | Et timebunt qui habitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis | Visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio ejus | Rivos ejus inebria multiplica genimina ejus in stillicidiis ejus laetabitur germinans | Benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate | Pinguescent speciosa deserti et exsultatione colles accingentur | Induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent | 920064 | PS |
| In finem pro iis qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus | Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Joseph qui sedes super cherubim manifestare | Coram Ephraim Benjamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos | Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Domine deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui | Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura | Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos | Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | Vineam de Aegypto transtulisti et ejecisti gentes et plantasti eam | Dux itineris fuisti in conspectu ejus plantasti radices ejus et implevit terram | Operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros dei | Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus | Ut quid destruxisti maceriam ejus et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam | Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam | Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam | Et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium hominis quem confirmasti tibi | Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt | Fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi | Et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | 920079 | PS |
| Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam | 920140 | PS |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | g00523 | H |
| Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque in vesperam finies me | Sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | h02902a | ANTV |
| Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | h03374a | ANTV |
| Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te | HYMNUM DICIMUS TIBI gratias agimus propter gloriam tuam magnam Domine Deus rex caelestis deus pater omnipotens | Domine fili unigenite Jesu Christe ALTISSIME | Domine Deus agnus dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus tu solus altissimus Jesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | 509502.22 | Gl |
| Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis majestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus | ah50187 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47199 | Gl |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp558 | Tp |
| Ad te Domine animam meam levavi in te confido non erubescam deus meus alleluia | h00303 | SNO |
| Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi | 920141 | PS |
| O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia | a00198 | A |
| Sedentem in superne majestatis arce adorant humillime proclamantes ad te cum illis unde viginti quinque sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex plena sunt omnia gloriae tuae atque cum innocentissimo grege qui sine ulla sunt labe dicentes excelsa voce laus tibi sit Christe rex aeterne domine | 007285.Tp1 | Psl |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Domine deus patrum nostrorum benedicat te caeli et terra mare et omnis creatura tua que in ejus sunt quia tu fecisti Adam de limo terrae et dedisti ei adjutorium Evam ut benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum alleluia | h01640 | SNO |
| Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei | 920049 | PS |
| Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio | Et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta numque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumelia | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quam exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | h04736 | CaH |
| Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum | 920142 | PS |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | g00701a.1 | InV |
| Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen | h04384 | H |
| Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen | a06500 | H |
| Domine deus ad te levavi oculos meos in die tribulationis meae exaudi me | h02102 | RS |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp560 | Tp |
| Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam | 920034 | PS |
| In finem psalmus David | Cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee | Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam | Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper | Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris | Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea | Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi | Asperges me hyssopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis | Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me | Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur | Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam | Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam | Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis | Sacrificium deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum deus non despicies | Benigne fac domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Jerusalem | Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponent super altare tuum vitulos | 920050 | PS |
| Domine audivi vocem tuam et timui consideravi opera tua et expavi | In medio duorum animalium cognosceris cum appropinquaverint anni innotescis cum advenerit tempus ostenderis | In eo cum turbabitur anima mea in ira misericordiae memoraveris | Deus a Libano veniet et sanctus de monte Obbaco et condenso | Aperuit caelos virtus ejus et laude ejus plena est terra | Splendor ejus sicut lumen erit cornua in manibus ipsius sunt | Ibi constabilita est virtus gloriae ejus et posuit caritatem firmam fortitudinis suae | Ante faciem ejus ibit verbum et exiebit in campis pedes ejus steterunt et mota est terra | Aspexit et defluxerunt gentes et confracti sunt montes vehementer liquefacte sunt colles aeternales | Itinera secularia ejus pro laboribus vidi tabernacula Etiopum expavescent tabernacula terrae Madian | Numquid in fluminibus irae tuae domine aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus | Quoniam conscendens super aequos tuos et aequitatus tuus sanitas | Tendens et extendens arcum tuum super sceptra dicit dominus | A fluminibus scinditur terrae viderunt te et dolebunt populi | Spargis aquas in itinera dedit abyssus vocem altitudinem fantasiae suae | Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo | In lumine jacula tua ibunt in splendoribus coruscationes armorum tuorum | In comminatione tua minaberis terram et in furore tuo deducis gentes | Existi in salutem populi tui ut salvos facias Christos tuos | h04723 | CaH |
| Canticum Psalmi Asaph | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui sonuerunt et qui oderunt te extulerunt caput | Super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel ultra | Quoniam cogitaverunt unanimiter simul adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur venit cum illis facti sunt in adjutorium filiis Lot | Fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum | Qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburit silvam et sicut flamma comburens montes | Ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum domine | Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus in omni terra | 920082 | PS |
| Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia | h04753 | CaH |
| Psalmus David adversus Goliath benedictus dominus deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum | Misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum | Homo vanitati similis factus est dies ejus sicut umbra praetereunt | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt | Fulgura coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos | Emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum | Quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi | Qui das salutem regibus qui redemisti David servum tuum de gladio maligno | Eripe me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis | Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi | Promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum foetosae abundantes in egressibus suis | Boves eorum crassae non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum | Beatum dixerunt populum cui haec sunt | Beatus populus cujus dominus deus ejus | 920143 | PS |
| Et exaltatum est cornu meum in deo salutis meo | Dilatatum est os meum super inimicos meos | Laetor ego in sanctitate tua quia non est alius deus quomodo tu nex est sanctus prae terrae et non est justus praeter dominum noster | Nolite gloriari et nolite alta loqui in super viam et nesciebat magniloquam ego servo quoniam deus scientiae dominus est | Deus qui parat adinventiones suas arcum potentiam infirmatus est et infirmi virtute precinci sunt | Pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram | Sterilis peperit septem et fetora in filiis infirmata est | Dominus mortificat et vivificat ducit ad inferos et reducit | Dominus pauperem et divitem facit humiliat et exaltat | Suscitata terra in opem et abstracto te erigit pauperem | Et sedere facit eum cum potentibus populi et thronum gloriae hereditas noster illi | Da tuo tuum obtatum et benedicet annos justi | Quoniam non in viribus poteris est vir dominus infirmum facit adversarium suum dominus sanctus | Non glorietur sapiens in sua sapientia neque glorietur dives indivitiis suis neque glorietur fortis in fortitudine sua rex in eo glorietur qui gloriatur scire et intelligere dominum et facere judicium et justitiam super terram | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicavit extrema terrae | Potens est et dat virtutem regibus nostris et exaltavit cornu Christi sui | h01837a | ANTV |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam neque irrideant me inimici mei etenim universi qui te exspectant non confundentur | g00493 | Of |