| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In multitudine electorum (...) | 800205 | W |
| In multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | h04348a | ANTV |
| In multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | h02091b | RSV |
| Ante sex dies sollemnis paschae quod venit dominus in civitate Jerusalem exierunt ei obviam et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venit in multitudine misericordiae tuae hosanna in excelsis | 001437.3 | A |
| Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae | g00862c | OfV |
| In multitudine misericordiae tuae sperantes rogamus te beate Demetri qui caelum decorasti inclyto martyrio esto salus animae auctor pacis evacuatio totius adversitatis | a01262 | A |
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| Ante quinque dies sollemnitatis paschae quando venit dominus in civitate Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portantes ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis | 001437.2 | A |
| In finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David | Verba mea auribus percipe domine intellege clamorem meum | Intende voci orationis meae rex meus et deus meus | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | Mane astabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es | Neque habitabit juxta te malignus neque permanebunt injusti ante oculos tuos | Odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus | Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo | Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam | Quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est | Sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant judica illos deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam irritaverunt te domine | Et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exsultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum | Quoniam tu benedices justo domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos | 920005 | PS |
| Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae | g00872 | Cm |
| Ante sex dies sollemnis paschae quando venit dominus in civitatem Jerusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis | 001437 | A |