Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem
Clamavi de tribulatione mea ad dominum et exaudivit me | De ventre inferi clamavi et exaudivit vocem meam | Et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me | Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt et ego dixi abjectus sum a conspectu oculorum tuorum | Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum | Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus cooperuit caput meum | Ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum | Et sublevabis de corruptione vitam meam | Domine deus meus cum angustiaretur in me anima mea domini recordatus sum et veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum | Qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquerunt | Ego autem in voce laudis et confessionis immolabo tibi quaecumque vobis reddam pro salute domino