Full text:
Laudate dominum quoniam suavis est et usque in aeternum misericordia ejus alleluia
Genre:
Usual feast:
- Log in to post comments
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| 601930 R | Quaerite domino in laetitia intrate in conspectu ejus in exsultatione ne scitote quoniam ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos laudate nomen quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generatione et generatio veritas ejus |
| h01987a SNOV | Laudate nomen ejus quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in saeculum saeculi veritas ejus |
| 920099 PS | Psalmus in confessione | Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus | Quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
| 920116 PS | Alleluia Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi | Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum |
| a02131 PS | Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
| 920146 PS | Alleluia Laudate dominum quoniam bonus est psalmus deo nostro sit jucunda decoraque laudatio | Aedificans Jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit | Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum | Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat | Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus | Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram | Praecinite domino in confessione psallite deo nostro in cithara | Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum | Qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum | Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei | Beneplacitum est domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus |
| g00617b OfV | Laudate nomen ejus quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in saeculum saeculi veritas ejus |
| g01520 Cm | Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |