- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes | 007840.Tp1 | Tp |
| Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Felicia angelorum gaudia hodie caeli stillaverunt hominibus vernantia sit gloria deo peracta fabrica mundi | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes | 006411.Tp1 | Tp |
| Plange lyram Zacharias sacerdotum principem qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domini et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates igne perturabulum sacris deferas odorem nectar eum melius | Audit caelitus effectum et sonorum nuptis cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Jacte Zacharias inquid nimium perterruit et fatenti vos tibi aurens prebens credulum populum queusque oramus ascendit precatio | Donec futura fueris pariendi gratiam ut gressus ibant cautes metus luminaribus populus lumen vidisset indicavit noctibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic erit summus propheta nuncquam di luminis atque viam prepare in deserto domino et populis demonstraret iter rectum quo pergeret | Talia sacer ex contra dicta prompsit labiis praesis jam nostris sub annis marcuerunt viscera hac genibus devagatis vetulis postritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis praeceptis fuisti incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Tempus nempe pariendi puer magnus natus est cunctorum erat intentio quod haberet nomine Zacharias vero scripsit Joannes vocabitur | In quaerunt propinquae noster nullus in progenite fuit quaecumque Joannes vocaturus nomen esset hujus paterna erit nominis electio | Mox pueris parentum cetum pugillarem protulit ut nomen collatum prole nostri stilo deponeret non loquella peregrina abstulit locutio | Et cum in personat scriptum inscribe set calamo signat digitis Joannem nomen erit pueri sic soluta cum litteris lingua nomen indicat | Tunc mirati sunt adstantes ternis mensis tacita propter nomen roborandum nodos lingua solvitur exsultat pater in deum gaudet videns filium | Temporibus jam completis infans magnus cernitur cujus nomen prenotabit pater in volumine vincula soluta lingua colaubant dominum | De isto dixit ad pater Jesu Christo domino ut pararet viam illi permitteret angelum cujus cibus locus tarum et aedebant graestium | Qui meruit prophetizare per deserto tuliter iste virque post me venit dominus est omnium praeparate viam illi rectas calles facite | Et Joannes jam praedictus missus in spiritum atque virtute Aeliae prenotans nativitas praeparansque viam illi judex qui venturus est | Tu puer propheta inquid vocaris altissimi praeparare viam illi revolutum lapidem ad salutem plebi hujus preco Christi natus est | Malor est post me qui venit missus ab altissimo qui tollit delicta mundi agnus sine macula cujus ego nostrum dignus solvere corrigit | Ipse dixit quod implevit ut vates praedixerat lapidesque azimorum mox praecipit montibus hic replevit orbem terrae splendorem gratiae | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula | a06906 | H |
| Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen | h00616 | HYMN |
| Rex laudes Christe nostras vultu nunc sereno capias | Impius ne nobis hostis ut optat noceat Pectora sed casta spiritus sanctus protegat | Tu princeps pastorum populum hunc jugiter Petre serva Laxara crimina cui data omnia constant humana | Qui super caerulea valuisti pergere aequara Obtente tuo praesta crimina ne nos praemant gravia | Ave virgo Maria virginum colenda facta luminis porta fulgida filiique gravida creantis omnia Et nostri memor esto poscimus domina rebus malis expurga carminis nostri odas et libens a nobis audias | Nam Michaelis magna sunt suffragia nobis per aevum imploranda Spiritus atque omnia Christo famulantia nato et poli beata | Pulsisque jam temporibus Christe sancte te poscimus hostem praesta vincere poscit nullus ne nostra pereat Ut valeamus spiritu paraclito dante vitare futura thartaraei saeva maris data supplicia | Jesu tergere dignare animo mala Et ut te plebi largire ignea dona | Patri gloria laus et honor permaneat Cum spirito una potestas prole quoque beata per cuncta saecula | ah37058a | Sq |