GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN
Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam respice in orationes pauperum et ne spernas preces eorum
Penitentes orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium quod ab eo inquirunt clementer impertiat | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut reminiscentes mala quae gessimus deinceps vitemur insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario dei subtraxerat patrona revocet effusio lacrimarum | Erigite vos completa oratione vestra omnes pari voce indulgentiam a domino postulemus | Tu pastor bonae animam tuam pro ovibus posuisti tu pastor bonae tribus vicibus | Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis | Deprecemur dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur
Caminus ardebat septies quam solebat et pueri tui domine in medio psallebant Ananias dicebat sanctus deus Azarias psallebat sanctus fortis Misael voce magna clamabat sanctus et immortalis miserere nobis