- Log in to post comments
| 602435 R | Veritas mea et misericordia (...) |
| ah09001 Sq | Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia |
| 920099 PS | Psalmus in confessione | Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus | Quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
| h02889 ANT | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes |
| g01288b.1 OfV | Veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu ejus |
| 920084 PS | In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos |
| 920116 PS | Alleluia Laudate dominum omnes gentes laudate eum omnes populi | Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus et veritas domini manet in aeternum |
| h03614a ANTV | Misericordia et veritas * |
| 003838 A | Multitudinem dierum et annos vitae apponat tibi dominus misericordia et veritas non te deserant |
| 920039 PS | In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos | Et immisit in os meum canticum novum carmen deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in domino | Beatus vir cujus est nomen domini spes ejus et non respexit in vanitates et insanias falsas | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi annuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum | Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti | Tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me | ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei | Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo domine tu scisti | Justitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo | Tu autem domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me | Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me | Complaceat tibi domine ut eruas me domine ad adjuvandum me respice | Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala | Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge | Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum | Ego autem mendicus sum et pauper dominus sollicitus est mei adjutor meus et protector meus tu es deus meus ne tardaveris |