Alleluia | Alme Jesu qui gubernas cuncta | Luce tua corda nostra inflamma | Tibi grata quo persolvamus vota | Qui es corona laus atque palma virginum perpetua | Quarum regina virgo constat Maria mundi sola domina | Quae gravida te innupta genuit puerpera et lucida maris stella caelorum reseravit aurea regna| Cujus virgines sacrae sancta sequentes vestigia mundi prospera et adversa tempserunt mente pura et fide clara | Saeva tormenta sufferentes maxima | Mox ad mansura pergentes et aeterna angelorum gaudia | Quarum pia nos suffragia hac in vita ab omni prava mundent culpa et post mortem ad celsa perducant regna
Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam