Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula
O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda
Virginalis turma sexus Jesu Christi quem connexus dono sentis gratie | Flos candoris tui rubet trucidari dum te jubet tortor pudicitiae | Britannorum insulae rector pater Ursulae deonotus claruit | Hanc Chonanus virginem propter pulchritudinem parem tori voluit | Procos mittit et precatur minis terret si spernatur sibi poscens Ursulam | Pater ejus jam baptismi fonte lotus paganismi prorsus vitat copulam | Interim Ursula Christi discipula docta per somnium | Statuit nuptias quaerens indutias trimatus spatium | Vice dotis conjugii reginae votis habiles dato sumptu navigii coeve dantur nobiles | Undena demum milia sponsae transmittit virginum ducunt naves per maria curam spernentes hominum | Aura flante lenius discedunt a littore huc illucque saepius plano ludunt aequore | Hinc manus feminea rexit dante Domino naves quas Basilea brevi vidit termino | Relictis navibus ordinant acies ventis et aestibus exponunt facies et Romam adeunt | Per monasteria fundentes lacrimas trahunt suspiria commendant animas sanctis et redeunt | Quam in portu reliquerunt classem simul invenerunt magnum flumen et amoenum navigantes intrant Rhenum per Dei clementiam | Hinc ad locum passionis ducit eas dux agonis florem suae juventutis parvipendunt spe salutis euntes Coloniam | O felix Colonia subter cujus moenia barbarorum rabies | Enses tela frameas cultros in virgineas cruentavit acies | Feliciora virginum conubia viraginum agnum quae sine macula duce sequuntur Ursula | Quarum orationibus felices cum felicibus pace fruamur sedula per seculorum secula
O Maria Magdalena sume laudes lauda plena | Sume preces sume vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia | Exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi sunt vestigia | Excelsum mundantia Helisei gratia | Ergo felix domina nostra terge crimina | Stella maris altera cura plebis ulcera | Nos tua clementia Christo reconcilia