| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula | ah07219 | Sq |
| Alleluia Gratulemur et laetemur summa cum laetitia laetabunda et jocunda gaudeat Hispania in gloriosi Jacobi almi praefulgente victoria qui scandens caelos hodie in caelesti coronatur gloria | Hic Jacobus Zebedaei frater benedicti Joannis sipra mare Galilaeae a salvatore vocatur | Quo jubente cunctis spretis fidem alme trinitatis velut predicator veritatis predicat in Judaea | Jacobus fortis gratia dat legis testimonia Christum pandit per saecula eundo per mundi partei | Messiae incarnatio et sub Pilato passio est apostoli sermoque sancta | Et Christi resurrectio mirabilis ascensio est ejus predicatio alta | Dei dicit magnalia prophetarum praeconia adducit in testimonia | Et David vaticina sunt illi concordancia aperte nuntiat hic omnia | Tunc magna miracula faciebat praeclara prodigia daemonia mala eiciebat Christi athleta divina splendens gratia | Hic dedit se martyrio sub Herodis imperio maligno pro summi regis nato immortali set jam laetatur in gloria | Cujus gleba est translata a patria Jerosolymitana in Gallaecia optima nunc in qua divina agit miracula | Sarcofagum cujus sacrum aegri petunt salutemque capiunt cunctae gentes linguae tribus illuc vadunt clamantes sursum perge vadeant | Et diversa sacrificant munera | Confitentes sua dignae vicia | Boanerges qui num cuparis tonitrui natus vocaris supplantator nominaris a nobis supplanta vicia | Qui vidisti in Tabor monte transformatum natum in patre fac nos Jesum perspicere in poli aeterna gloria | O Jacobe christicola sis protector plebi tuae | Ut cum Christo tecum una laetemur in saecula amen | g04379 | Sq |
| Magna semper et praeclara deum decent praeconia cujus igne spernens mundum fulges in turba caelitum o confessor Benedicte vota servorum suscipe | 202962 | A |
| Altissime Deus qui gubernas omnia caelos et arva regis magna potentia | In cujus namque manu sunt regna omnia | Gaudent et exsultent in sublimi gloria creatura tua | Te laudat cuncta polorum mira praecelsa potestas caterva | Tibi incessanter juvenilis cantorum turba semper astat | Carmina laeta ac nova veneranda proclamant alleluia | Quator enim et centum quadraginta milia cum mulieribus non sunt inquinati corpora qui empti sunt de terra | Ante thronum tuum sanctum gartulantes jubilant stolas praeclaras induti decorati cum palmis triumphales fulserant | Proclamant voces vere Deus justa judicia tua | Sanctus et rector quare non vindicas ultionem nostram | Et audiunt a sanctissima voce praeclara tempora sustinete modica | Donec impleatur numerus fratrum vestrorum qui Dei habent notitia | Oportet sacra omnia impleri testamenta quae sunt per prophetis praedicata O certamina gloriosa qui pro Christo imania pertuleruntque tormenta | Acceperunt coronas et pervenerunt ad magna gaudia | Ergo nos erit ultra luctus nec clamor sed nec ulla poena | Alme Jesu junge nos cum ipsis in gloria | ah07138 | Sq |
| O praeclara et miranda (...) | 203504 | A |