| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | ah53164 | Sq |
| Ibant pariter animis et ducibus imparibus agmina dominica et hostis atrocissimae phalanges | His praefuit dux optimus Mauritius perfidis crudelia crudelis Herculius dictat jura | His est votum Domino omnium corda subdere his persuasit caecitas diversis monstrorum nugis servire | Cum profanis ritibus plebs Dei nollet pollui obstinatos jussio severa caede fecit decimari | O quam fortia militum Christi suprema sorte pectora igneo fidei tuta clipeo | In sex milibus sexcentis sexque ac sexaginta sociis mens una par votum consors gloria | Quo putas hostem dolore premi tanto de populo cum videret nullum posse decipi | Quo credis aula caelestis regni festo jucundatur tantum decus cum de terra mitttitur | His etiam vetulus florido robore Victor se conjunxit | Ac ne fulgido pontifex ordini deforet postea felix Heimrammus | Nunc te precamur beata cohors cujus cuncta Christus nomina caute tenet notata | Ut nostra plurima facinora crebra prece roges deleri nosque piis asscribi | Candide Mauriti Exsuperi Innocenti | ah53187 | Sq |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | ah09131 | Sq |
| Et beata quae credidisti domino perficientur in te filius sancti spiritus nascetur ex te o quam felix innupta mater et virgo | g00533.Tp6 | Tp |
| Fulget hic honor sepulchri martyris Eulaliae quem sacro signavit idem passionis stigmatae hunc vocat adesse cunctos convenit occurrere | Germinis hujus propago vel caterva confluens barchinona augusta semper stirpis aucta insignibus civium florens corona plebs fidelis inclyta | Virginem videte vestram quam sit index gloriae quaem fide probata terret sic furentem judicem praedicans crucis honorem vel salutis indicem | Haec enim caesa catomis sistitur aeculeo ceditur exungulatur atque flammis uritur terminum habere laudis inter ista nesciens | Ambiens crucis patronum in cruce suspenditur corpus illic ad honorem nix polorum protegit sic calore plena sancto passionem substulit | Hujus ex ore columba jam solutis artubus prosilit mirae per auras ceu volatu percito virginem vicisse clamans in supernis sedibus | Quae tamen dei puella gestiens percurrere lege jam mortis peracta gaudiis ad tollitur sicque risu corporato corda mulcet flentium | Lucida felix per orbem barchinon ad tolleris quae sinu pignus retentans tam salubre tam pium scilicet tanti habendo corporis consortium | O beata sponsa Christi virgo clementissima suscipe jam singulorum vota vel suspiria postulans Christum praecatu quo gementes audiat | Non iniquis serviamus mente factionibus non caro jugum rebellis suave Christi renuat sed sacri caloris omnes sanctitate fulgeant | Solve quod taedet quod urget mortis ad perniciem pestilens morbus recedat mucro hostis subruat vita sit tranquilla cunctis sint quieta tempora | Civibus occurre civis et salutem porrige esto nunc patrona nobis in relatu gratiae sicut es vicina caelis ad favorem gloriae | Inter haec admixtus ipse conquirat et quiricus qui tui locum sepulchri regulis monasticis ad honorem consecravit sempiterni numinis | Ut mei post claustra carnis sis memor in aethere et minus quod hic peregi tu valenter suppleas haec tibi perlata vota vel camoena consecrans | Gloria patris melodis | a06503 | H |
| Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia | Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica | Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia | Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio | Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum | O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata | Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia | Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis | ah09308 | Sq |
| O quam beata regna et virgo maria (...) | ah42022 | Sq |
| O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga regem omnium ut post hoc exsilium nobis det vera gaudia | 203367 | A |