- Log in to post comments
| ah07219 Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula |
| ah53096 Sq | Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna |
| 601629 R | O quam bonus et suavis est (...) |
| ah37095 Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna |
| ah53145 Sq | Concrepet symbolica Christo psallens melodema polorum chorea | Uranica regio en personet symphoniam ac die inclita | Trina ternarum curia dindima concrepant simul praeconia | Felicis testis trophaea reboans augusta intra palatia | Cujus dynamis invicta pollet in arva haec cui pia odas fert caterva hypophetica hymnologia | tellus olim qui Spaniae t[r]axit archica pandens munia jugavit plurima Christo climata pellens ludicra | Theologica Gerunda opimans verbis sat [s]permata his geromista | Fortis tempsit scita Rufini saeva hiens omnigena vincens tormenta | Crucis est vexilla fortia vibrat ovans ambulans superundas pontum triumphat naviter depromens melos Alleluia | Fretus nam phalange divina angelorum post lympha post solidata sub vestigia agonem iterat mactus in summa | Carceris claustra clausus horrida agonista potens gerurgia alitus caelitus Felix athleta | Lanista demum pervifax fera tergora mulorum nexumpsoma invictus spiritum misit aethera | Cujus affla laureata micat aula in superna Felix feliciter lampas sceptra | Veneranda cujus membra angelorum tumulata manibus extant citra urbis moenia | Felix Gerunda tanta redimita sanctorum clara pignora patrare mira quorum semper gliscis glebas | O quam rutilat martyr nitet ser[t]a in sede senatoria ornans virtute artus sanctos tuos fulcra | Poscimus jam tua nosmet colentes caltudia ferto hinc superna nos in regna | Pneumatum concinna cohors et alma ubi doxa ovans Christo psallit myxolodica | Poemata cui demus hyperlydica cuncta per saecla Amen |
| ah54097.1 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surget flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum sapis crede tamen omnia | Jam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine amen |
| ah53101 Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Hujus in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta |
| ah54097 Sq | Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine |
| a07020 H | Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem feminae ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis amen |
| g03415 Sq | Ave clara stella maris in lucem mundi probaris exorta divinitus Euge tuae claritatis lux umbrosae vetustatis patrum fugat gemitus In ortu tuo jucundo toti fuit orta mundo salus et salvatio Per te namque virgo pia humanae sortis Maria datur reparatio O felix tu coeli porta semper clausa per quam orta vera lux apparuit Cujus lucis venustate dira noctis obumbratae caligo disparuit Hujus virgo jubar lucis in hunc orbem introducis carnis tectum vestibus O quam digna venerari ad quam lux haec humanari venit de coelestibus Haec est Stella matutina solis radio vicina ex qua sol justitiae Christus Deus noster ortus est quo sternitur distortus serpens dux nequitiae O miranda genitura qua mutatur hic natura patrem gignis iilia Tu matris gaudes honore virginali fulgens flore quis audi vitalia Sed qui vim dedit naturae hanc suae virtutis jure immutare potuit Dispositione dia tibi genitrix Maria virtus hac in notuit Eja mater te colentes piis votis te poscentes pio vultu respice Ne nos hostis castitatis trahat ad secum damnatis casta mater prospice Amen |