| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis | ah49404 | Tp |
| Lectio Isaias prophetae Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | Haec dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | Audite insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sunt tutissimus ires | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | Reges videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | Et adorabunt Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | Et sanctum Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor est praecantis | a07050.Tp01 | Tp |
| Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia | ah08005 | Sq |