Summis conatibus nunc deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclytus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta
Festum nunc celebre magnaque gaudia compellunt animos carmina promere cum Christus solium scandit ad arduum caelorum pius arbiter Conscendit jubilans laetus ad aethera sanctorum populus praedicat inclitum concinit pariter angelicus chorus victoris boni gloriam Qui scandens superos vincula vinxerat donans terrigenis munera plurima districtus rediet arbiter omnium qui mitis modo transiit Oramus domine conditor inclite devotos famulos respice protegens ne nos livor edax daemonis obruat demergat vel in inferos Ut cum flammivoma nube reverteris occulta hominum pandere judicans non des supplicia horrida noxiis sed justis bona praemia Praesta hoc genitor optime maxime hoc tu nate dei et bone spiritus regnans perpetuo fulgida trinitas per cuncta pie saecula
Beatus es o levita Stephane qui terrena reliquisti ut acciperes caelestia gaudet chorus sanctorum cum palma victoriae processit tibi obviam rex regum Christus dei filius coronam pretiosi lapidis posuit super caput tuum ideoque precamur intercede pro salute omnium nostrum