Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen
Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta virgo gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper exora Christum alleluia
Ave gloriosa dei genetrix salve regina caelorum virginitatis tuae gaudia celebramus ovanter supplices petimus nostrae fragilitati subveni et magna virtute nobis succurre velud praepotens domina materque cunctorum piissima et impetra nobis vitam sempiternam apud Jesum Christum filium tuum dominum nostrum
Inviolata caelorum regina mundi domina mater innuba virgo necne puerpera hodie regna conscendens etherea transmeans cuncta angelorum agmina ovans caeli phalanx adest obviam filius ipse laetus properat teque secum sede patris collocat unde nos juva prece sedula quae fecunda et inviolata permansisti
Stella jucunda pro... Maria cujus sum vernula defero nuntia ex David progenia septiformis cujus caeli fenestra pulchra es et decora quae caelorum domina angelorum suffragia parce nostra atque cuncta crimina regina Christi mater Christi fons origo lucerna deprecamur o alpha parce nostra delicta per immensa saecula
Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super choros angelorum posita pro nobis rogamus rogita ut valeamus te videre et in aeterna tuo vivamine gaudere gloria
Stella jucunda profuit Maria cujus sum vernula defero nuntia ex radix progenia multiformis fratia cujus caeli fenestra pulchra es et decora ave caelorum domina tu impende cuncta nostra peccamina electorum suffragia intercede pro nostris delictis o regina mater Christi fons origo lucerna te precamur o et alpha parce nostra crimina per immensa saecula