| 100154 I | In sanctorum martyrum (...) |
| ah53139 Sq | Summis conatibus nunc deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclytus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta |
| 602718 R | Dei ergo nutu corpora sanctorum martyrum Simplicium et Faustini viventa sunt ac levata de fluvio et a sancta beatice aliusque Christi colis cum honore sepulta In loco celebri |
| a07007 H | Christe verus rex sanctorum et sacrator martyrum tu es veritas et via vitaque credentium tu optantibus das votum et beatis bravium | Tibi laudum vota pandit cuncta coors fidelium qui servando et germano robur mox eximium concessisti ut vincerent dimicando zabulum | Praeses namque mundialis irae ad aram praecipit idolis litare vanis fortes Christi milites noxiumque hostiarum immolari sanguine | Illi poenas exspectabant Christi amore dediti dulce tunc illis cremari dulce ferrum perpeti validisque offerenda corpora suppliciis | Nos Christum nempe fatentes exsecramur idola et caelestem adorantes temnimus terrestria absit ut ritu profano inclynemus corpora | Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres nexibus manus utrasque flexus invlovit rigor et calybs attrita colla duris ambit circulis | Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur quosque Christus candidatis aggregat cohortibus miscet choris angelorum et coronat praemiis | State nunc hymnistae cuncti voce votis munere atque in laudem sanctorum vox cunctorum insonet hic dies et festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria deo perenti in excelsis resonet gloriam canamus Christo atque sancto spiritui cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| a07044 H | Sacrum tempus in calculo anni revolbit circulus resonet laus in coro ex ore plebis et clero Christum deum hymni dicent qui Siriaco martyri Pauleque ejus socie robur dedit constantiae | Praeses namque cartaginis illius erat temporis anolinus terribilis nomen gestabat immanis | Instat sanctos perquirere signato Christi nomine mox Siriacum et Paulam Silvanus duxit in aulam | Tunc sciscitati martyres fatentur deum in caelis nam non litare idolis almis professi sunt verbis | Ex hinc verba mulcentia sanctorum linit pectora set temnunt vana delubra et Christum credunt in astra | Judex repletus furia sacrata tundit corpora poenarum mutat genera corda non mutat credula | Juxta beneque arbores palmarum caesi martyres latidum hictu animae migrant polorum in aede | Moxque Silvanus corpora ignis projecit in flammam sed imber ingens et caelis extinxit impetum ignis | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et quae postcunt adtribue | Quo dum vita peragimus eluas nos a vitiis et emendati moribus pollere fac virtutibus | Deo patri |
| 850057 Sq | Hodiernae festum lucis est Achacii laus ducis atque decem milium | Hermolao phallanx ista archipraesule baptista dei colit filium | Adrianus Christianos colere rex deos vanos jubet sed despicitur | Crucifixus cum cohorte dux est et conformi morte Christi grex afficitur | Christi poenae renovantur in hiis omnes memorantur signa mortis domini | Ararath Armenorum mons insignis tot sanctorum consecratur nomini | Alexandriam decorat mons victimam quam irrorat martyrum cruoribus | Orant Christum triumphantes ut defendat honorantes ipsos a doloribus | Exauditos se laetantur ipsos nam qui venerantur servant a nocentibus | Quorum intercessione socia rex Jesu bone nos tibi placentibus |
| a06856 H | Exultent caeli sidera quadrique orbis spacia pontus et cuncta condita per haec sacra sollemnia | Regem laudent assidue qui sanctos cunctos hodie palmis ornant victoriae coronis atque gloriae | In sanctorum primordiis te decet rex mirabilis et principale jubilum et cunctis plebs obsequium | Te trinus in agminibus ordo fulget angelicus per sua nos suffragia adjutae ducant atria | Patriarcharum numerus et prophetarum cuneus pro nobis rogent omnibus ut simus unus populus | Apostolorum caritas et martyrum societas nostras perducant animas mundas ad agni nuptias | Confessores egregii atque doctores inclyti ad suum nos consortium ducant post vitae terminum | Maria Christi thalamus atque chorus virgineus cum sanctis simul omnibus solvat quidquid peccavimus | Ibi vera securitas ibi summa felicitas ibi est agni caritas ibi regina claritas | Ibi laus honor jubilum decus virtus imperium qui sine fine concinunt hymnum sancti mellifluum | Amen |
| a06859 H | Clara magnis quae sanctorum praeparantur gaudia fausti et Januarii Martialis corpora cum pro Christo deo nostro traditis ut victima | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantant Christo et paraclito | Voce declamans fideli beatorum titulis qualiter vicerant hoste suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci vincula consecrati beatorum laniarent corpora tensos pariter cesosque ures flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capite nervorum compage soluta servatum crudelitas conterit corporum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi extinguant incendia angelico medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus suspirans tanto in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugitur | Quidem cerneunt venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantia ut sanctorum coronarent gloriosa capite | Censuit judex nefandus ut cervices martyrum miles gladio truncaret patuit miraculum cruor cum lactae manavit et corona claruit | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum suffragium regna ut participentur vestro in consortio | Quorum Christus triumphalem suscepit victoriam collocantur in supernis sempiterna gloria jugiter ut maneatis in dei praesentia | Gloria et honor deo virtus et imperio una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| 008252.3 H | Aeterna Christi munera et martyrum victoria laudes canentes debitas laetis canamus mentibus | Ecclesiarum principies illic triumphantes duces celestis aulae milites et vera mundi lumina | Terrore victo saeculi poenisque spretis corporis mortis sacrae compendio vitam beatam possident | Traduntur ignem martyrorum bestibus a dentibus armata saevit ungulis tortoris insani a manus | Nudata pendent viscera sanguis sacratus funditur sed permanent immobilis vitae perennis gratia | Devota sanctorum fides invicta spes credentium perfecta Christi caritas mundi triumphant principes | In his paterna gloria in his voluntas spiritus exsultat in his filius caelum repletur gaudio | Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas precantes servulos in sempiterna saecula |
| a06500 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen |