- Log in to post comments
| 800413 W | Spiritus sanctus in te (...) |
| 006469b V | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi |
| 850111 L | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum | Et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est | Tu es filius meus dilectus in te complacui mihi | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph | Qui fuit Heli | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Melchi | Qui fuit Janne | Qui fuit Joseph | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Amos | Qui fuit Nahum | Qui fuit Hesli | Qui fuit Nagge | Qui fuit Mahath | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Semei | Qui fuit Joseph | Qui fuit Juda | Qui fuit Joanna | Qui fuit Resa | Qui fuit Zorobabel | Qui fuit Salatheil | Qui fuit Neri | Qui fuit Melchi | Qui fuit Addi | Qui fuit Cosan | Qui fuit Elmadan | Qui fuit Her | Qui fuit Jesu | Qui fuit Eliezer | Qui fuit Jorim | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Simeon | Qui fuit Juda | Qui fuit Joseph | Qui fuit Jona | Qui fuit Eliakim | Qui fuit Melea | Qui fuit Menna | Qui fuit Mathatha | Qui fuit Natham | Qui fuit David | Qui fuit Jesse | Qui fuit Obed | Qui fuit Booz | Qui fuit Salmon | Qui fuit Naasson | Qui fuit Aminadab | Qui fuit Aram | Qui fuit Esron | Qui fuit Phares | Qui fuit Judae | Qui fuit Jacob | Qui fuit Isaac | Qui fuit Abrahae | Qui fuit Thare | Qui fuit Nachor | Qui fuit Sarug | Qui fuit Ragau | Qui fuit Phaleg | Qui fuit Heber | Qui fuit Sale | Qui fuit Cainan | Qui fuit Arphaxad | Qui fuit Sem | Qui fuit Noe | Qui fuit Lamech | Qui fuit Methusale | Qui fuit Henoch | Qui fuit Jared | Qui fuit Malaleel | Qui fuit Cainan | Qui fuit Henos | Qui fuit Seth | Qui fuit Adam | Qui fuit dei | Jesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Jordane |
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| a01118a V | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi |
| a06998 H | Aeterne prolis patris et inclyte compar et esse qui nosceris spiritus almi certum hec temptiu tenens per tuum sevas in omnibus | Bartholomeus ecce discipulus tuus abitu sanctus et efferas apostolorum sorte mirifcas nunc ecce fulget ethere sublimis | Cujus dicata festus et prodeant nunc et Poeni munere populos cernere fovens nec no et imbuant caducas ex esse fortiter | Cujus precatus sublime pontifex te rogamus infirmis saeculi probra dimittas munera praebeas adsitque tuam gratia miseris | Bartholomeae martyr apostole dignare nobis esse per omnia saecula patronus et fave aeternos nosque beatos effice servulos | Tui precatur gratia faveat quos obsequellam conspicis affatim tibi dedisse supplices un ut cursu lavetis tempore saeculi | Si tibi laus Christe per omnia aeterno patri sitque potentia sit dono quoque gloria perpetim rursus qui regis omne saecula amen |
| g02502 Sq | O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus |
| 003792 A | Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia |
| a02657a AV | Quomodo fiet istud quia virum non cognosco spiritus sanctus superveniet in te at illa respondebat |
| 509502.1 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe spiritus et alme orphanorum paraclite domine deus agnus dei filius patris primogenitus Mariae virginis matris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificas tu solus dominus Mariam gubernas tu solus altissimus Mariam coronas Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |