- Log in to post comments
| ah37081 Sq | Stella maris O maria predicaris vite via (...) |
| ah54143 Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia |
| ah54251 Sq | Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia |
| ah50187 H | Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis majestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus |
| ah09083 Sq | Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Strips regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva mulier Eva decipi digna fraude maligna | Jus subit mortis abstulit sortis primae gaudia carens patria | Sed diram tulit mortem primam reddidit sortem virgo Maria | Conceptu sacro suo miroque partu tuo plena gratia | Namque regali ac prophetali stemmata orta vitae fit porta virgo Maria | Quae sine viro ordine miro genuit Deum hominem verum plena gratia | Sed ut sol radio sic suo filio virgo Maria | Pulchrior videtur castior habetur plena gratia | O qualis femina cunctorum domina | Post Deum unica spesque salvifica | Ergo tuorum vota servorum suscipe pia Virgo Maria | Dans prece pia date venia coelorum gaudia plena gratia |
| ah20252 Sq | O Maria maris stella plena gratiae mater simul et puella vas munditiae | Templum nostri redemptoris sol justitiae porta caeli spes reorum thronus gloriae | Sublevatrix miserorum vena veniae audi servos te rogantes mater gratiae | Ut peccata sint oblata per te hodie qui te puro laudant corde in veritate |
| 507047.1 Al | Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia |
| ah08047 Sq | Virgo es sacra o genitrix Maria stella maris et fulgida | Te famina olim jam vatum dixerant venturam | Ex Jesse egressa radice puerpera Dominum paritura | Nec non et regia Davidis prosapia fulgens ut sol et luna | Hodie te virgo benigna caelorum reboat agmina mundo natum | Atque tellus rite globosa omnium recinunt laudiflua cantica | Quae polorum viscera sacra regem gestans in tua | Ante partum virgo refulgens et post partem integra | Tu nostra laxa vincula dira o regina virginum lucerna | Pro nobis roga filium alta Deum pium sedulo sub astris | Ut suos famulos conservet protegat ac foveat | Donando misertus caelorum regna semper praeclara per saecula cuncta | Atque eo carmina modulemur sacra in gloria | Gaudentes aeterna diu viventes ac jucundantes per tempora longa Amen |
| 004036 A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam |
| 007269.Tp1 Tp | O Maria Magdalena sume laudes lauda plena | Sume preces sume vota quae profundit plebs devota | Quae figurant vitia septem cardinalia | Exarserunt lacrima rei cordis intima | Tibi natatoria Christi sunt vestigia | Excelsum mundantia Helisei gratia | Ergo felix domina nostra terge crimina | Stella maris altera cura plebis ulcera | Nos tua clementia Christo reconcilia |