| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | a03009.1 | H |
| In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis | Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum | Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corda inimicorum regis | Sedes tua deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum | Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis | Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | Circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae ejus afferentur tibi | Afferentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis | Pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram | Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi | 920044 | PS |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | 920032 | PS |
| Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | a00185 | H |
| Laudatio ipsi David Exaltabo te deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi | Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis | Generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt | Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt | Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt | Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et justitia tua exsultabunt | Miserator et misericors dominus patiens et multum misericors | Suavis dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus | Confiteantur tibi domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi | Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur | Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui | Regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et generationem fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Allevat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos | Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno | Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione | Justus dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate | Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos | Custodit dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet | Laudationem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum saeculi | 920144 | PS |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | a03009 | H |
| GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN | ah47170.1 | Tp |