Full text:
Saecula per infinita saeculorum amen
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
CH-Ff Ms. 9
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 205043 | A | Ubi caritas et amor deus ibi est |
| 205043a | AV | Caritas est summum bonum amplum donum |
| 205043aa | AV | Qui colore tingit rubro bis jubetur |
| 205043ab | AV | Vere memor dat fraternus amor vitam |
| 205043ac | AV | Et perpetuam malignis dabit poenam |
| 205043ad | AV | Unanimiter excelsum imploremus |
| 205043ae | AV | Ut det pacem clemens nostris in diebus |
| 205043af | AV | Jungat fidei speique opus bonum |
| 205043ag | AV | Et consortium captemus supernorum |
| 205043ah | AV | Similes quo cum beatis videamus |
| 205043ai | AV | Glorianter vultum tuum Christe deus |
| 205043aj | AV | Gaudium quod est immensum atque probum |
| 205043ak | AV | Saecula per infinita saeculorum amen |
| 205043b | AV | Clamat dominus et dicit clara (...) |
| 205043c | AV | Congregavit nos in unum (...) |
| 205043d | AV | Et per coccum prisca legem figuratur |
| 205043e | AV | Qui non habet caritatem nihil (...) |
| 205043f | AV | Simul ergo cum in unum congregamur |
| 205043g | AV | Tota ergo mentem deum (...) |
| 205043h | AV | Exsultemus et in ipso jucundemur |
| 205043i | AV | Timeamus et amemus deum vivum |
| 205043j | AV | Et ex corde diligamus nos sincero |
| 205043k | AV | Et in tenebris et umbra mortis manet |
| 205043l | AV | Nos alterutrum amemus et in die |
| 205043m | AV | Sicut decet ambulemus lucis proles |
| 205043n | AV | Ubi fuerint in unum congregati |
| 205043o | AV | Meum propter nomen simul tres vel duo |
| 205043p | AV | Et in medio eorum ego ero |
| 205043q | AV | Ne nos mente dividamur caveamus |
| 205043r | AV | Cessent jurgia maligna cessent lites |
| 205043s | AV | Et in medio nostri sit Christus deus |
| 205043t | AV | In qua pendet totus ordo praeceptorum |
| 205043u | AV | Per quam vetus atque nova lex impletur |
| 205043v | AV | Quae ad caeli celsa mittit se repletos |
| 205043w | AV | Nam ut caritas conjungit et absentes |
| 205043x | AV | Sic discordia disjungit et praesentes |
| 205043y | AV | Quia caritas praeceptis in duobus |
| 205043z | AV | Constat quibus deus atque omnis homo |
| g00918 AV | Saecula per infinita saeculorum Amen |
| 006411zc V | Sic venerande trinitati decus honor virtus ac potestas caelo et in terra atque mari per infinita saecula patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |
| a03004 H | Te centies mille legionum angeli concentu plaudunt et canora jubilant Christe Jesu alpha et omega omnipotens sepultus olim et vivens in saecula testis fidelis et verum principium | Qui mundi hujus dejecisti principem redimens orbem tuo almo sanguine sanctus et verus genitus ingeniti reserans clausum et apertum obstruens faciens deo regni sacerdotium | Tu verus agnus solus sine macula qui dextram patris collocatus solio solus egressus ab arce dominica similis Jaspis et sardino lapidi iris per gyrum smaragdum circuit | Tu dei pignus hominisque filius septies librum signatum signaculis solvere signa dignior repertus es agnus occisus septem pollens cornibus septeno fulgens et lumine flammeo | E throno produnt fulgura tonitrua septem ardentes ante thronum lampades septem ubique missi dei spiritus septem stellae micant agni dextera septem cui astant candelabra aurea | Sedentes circum quater seni primates amicti cuncti niveis cycladibus et laureatis diademata aureis aureas vehunt phialas aromatum aureis psallunt modulis et citharis | Stat ante thronum nitens mare vitreum bis bini fores item animalia homo per genus leo voce perstrepet juvencus ore promet sacerdotium petens ad astra more volans aquilae | Quattuor formis senis alis singulis ante et retro cuncta plena oculis vigiles semper dormiendi nescii vicissim sanctas ter clamantes jugiter illi qui erat est et qui venturus est | Gloria patri laus sapientia agno sedenti supra thronum in caelis cum patre regnat et cum sancto spiritu conexa simul tribus una deitas per infinita saeculorum saeculis | Amen |
| a02171 H | Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera | Virtute fulgens nobilis jejuniis vigiliis domabat corpus jejuniis ne fedaretur vitiis | Hic praesul Christi nobilis pro sanctitate meritis quibus illum exornaverat caelistis regis gratia | Ad esto praesul inclyte precesque nostras suscipe offerque summo praesuli preces devotas populi | Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu semper sit per infinita saeculorum saecula amen |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| 001707 A | Benedicta sit creatrix et gubernatrix omnium sancta et individua trinitas et nunc et semper et per infinita saeculorum saecula |
| 001707.2 A | Benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium sancta et individua trinitas nunc et semper et per infinita saecula saeculorum |
| 509502.Tp036a Tp | Regnum tuum solidum | Jesu Christe altissime | Per te obtinere mereamur veniam | Nunc et semper sine fine et fine termino | Qui cum patre semper quae regnas | Simul et per infinita saeculorum saecula | JESU CHRISTE |
| ah47047 Ky | Kyrie eleison Unice Christe qui es via lux veritas et pax eleison | Kyrie eleison Trinus et unus est dominus rex aeternus una cum patre manens eleison | Kyrie et agnus est colendus per omnia eleison | Christe eleison O agie o theos kirrie et une Jesu bone eleison | Christe eleison Tu lumen tu supernus et unus spiritus tu succurre eleison | Christe caeli terrae omnia amitte cum sanctis ungte nos cum ipsis eleison | Kyrie eleison Qui te supernis nos tuere oramus ad Dominum Jesum conditorem et vere Deum eleison | Kyrie eleison Alme sanctorum precibus nos manere cum illi semper eleison | Tibi laus et honor et sine fine permanens in aeternum qui cum omnia gaudent per infinita saecula saeculorum eleison Kyrie eleison |