- Log in to post comments
| 600842a V | Unus est dominus deus (...) |
| ah50267 Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis |
| 920105 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat |
| g02793 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes |
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| h04748 CaH | Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum |
| 005277 A | Unus est dominus deus invisibilis per quem daemonia ejiciuntur |
| ah07095 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| g03197a InV | Deus eorum dominus locutus est (...) |
| g02793.1 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes |