- Log in to post comments
| ah54002 Sq | Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera |
| ah50271 Sq | Exsultent filiae Sion in rege suo | Nescientes thorum delicti crimine sordidatum | Quarum Christe sponsus virginum virginis es filius | Cujus gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita | Ut das cernere hac in virgine cujus haec festa sunt hodie | Quae fragilis sexu femineo viriliter carnis jure domito | Angelicam hic vitam duxerat in carne dum praeter carnem vixerat | Hoc miratur serpens antiquus calcaneum ejus observare callidus | Quod nocere dum machinatur sub pedibus feminae caput ejus teritur | Insidias hostis hanc Christe docuisti virginem vincere in prima congressione | Dum non consentiret sed illi resisteret vincere qui solet temptatos si non repugnet | Quem haec virgo resistens a se fecit fugere | Quo fugato appropinquabat tibi Domine | Nunc inter virgines adducta post eam quae mater est intacta virginum virginis Mariae digna est pedissequa | Te agnum sine macula jam sequitur stola candida filium virginis quocumque virginum flos jeris | Cujus intercessione tu nos tuere |
| ah53099.1 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| 830213 H | Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium ex te sumpsit exordium | Tunc partum tam mirabilem semperque conlaudabilem olim prophetae consono affati sunt oraculo | Per Gabriel archangelum de caelo venit nuntium electum dei filium affatus est per ordinem | Ave Maria inclyta tu plena dei gratia concipies per spiritum et generabis filium | O virgo beatissima per cuncta semper saecula et tu miranda nimium et nunc et in perpetuum | Qui totum mundum condidit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Hunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus |
| ah09131 Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |
| g04481 Sq | Astat virgo virginum cruci salvatoris stat transfixa gladio intimi doloris | Nati poenas intuens et rivos cruoris intus illa sustinet quod hic tulit foris | Astans unigenitum genitrix deplorat quo se vertat anxia prochdolor ignorat | Nunc plangit nunc ejulat nunc gemens adorat sed gestus virgineos dolor non deflorat | Vultu mater anxior respicis pendentem sanguinem vulneribus largiter fundentem | Nati cernis faciem in morte pallentem nec mirum si laniet dolor tuam mentem | Nuc deposcit debitum atrox jus nature quod tibi detinuit olim pariture | Pensaque cum fervore extorquet usure que communi matribus debebantur jure | Nunc quasi parturiens experiris vere quod sit matri proprium nato condolere | Nunc amatores gemitus cordis extorsere dolores quos filium cernis sustinere | Gladio transfigeris doloris revera tensa cernens filii brachia procera | Pendens corpus regium velut in statera membraque fundentia sanguinem sincera | Cujus quaeso valeat mens aut lingua fari quintum virgo creditur intus cruciari | Dum cernit jam mortuum corpus vulnerari atque nati viscera lancea forari | Corpus quidem mortuum nil jam sentiebat sed maternum lancea pectus transfigebat | Quam fixam in filii latere videbat de quo aque sanguinis liquor effluebat | Miserei domina miseris dignare quos Jesus redimere dignatur tam care | Ipsaque te pietas cogat nos salvare que te nati conpulit poenas conplorare | Ex hoc virgo poteris secure gaudere tibi neque amodo dolor prevalere | Sed nec vltra filio valet more nocere pia nobis jugiter mater miserere | Amen |
| 509504.Tp47 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis |
| ah53099 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| ah54205 Sq | Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures ejus intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit jucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo junge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cujus virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie |
| ah08081 Sq | Virgo parens gaudeat virgo semper pura parens sine corporis et mentis laesura Inaudita novitas nova genitura qua nescit fragilitas geniturae jura | Virg atypus virginus sine stirpe florem virgo sine semine parit salvatorem Rubus in incendio non sensit calorem mater puerperio non perdit pudorem | Nulli viro Domini porta reseratur in aeternum clauditur hortus fons signatur Radix Jesse germinat flore fecundatur septemque spirituum munere ditatur | Oritur in vespere stella matutina lumen fit in tenebris salus in ruina Aegris animantibus stilla medicina visitavit Dominus mala vespertina | Pater mittit nuntium nuntius auditur virgo credit deitas carni counitur Impregnatur genitrix genitor nescitur sine matre filii pater invenitur | Triplex est substantia gemina natura personalis unitas mira conjunctura Distant in hujusmodi factor et factura quae cadit sub numero ponderis mensura | Virgo nobis impetra veniam Maria interpella filium mediatrix pia Ne dum Dei curritur mandatorum via intercurrat gressibus nostris phantasia |