Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum