- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina extas quorum sublimis domina ergo ave salvatrix gentium et suave robur languentium ave inquam o virgo gravida super montem Libanum candida tu caelestis vera testis existens mysterii deum paris singularis compors puerperii jamjam venit balsamita caeli splendor mundi vita virginalis gloria sonet tua vox suavis veniamque donet pravis post haec transitoria conspectui redemptoris infer vota peccatoris mater illibata decenter ornata monilibus sacris castitatis dux sincere miserorum miserere nosque aure pia exaudi Maria suffulta argenteis | 600178.Tp1 | Psl |
| Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum | 002867 | A |
| Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | ah53097 | Sq |
| Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens foedera | Matre Dei mediante peccatrici Christo dante sunt dimissa scelera | Vitam ducens haec carnalem pervenit in Jerusalem nuptura pacifico | Sic excluso adultero maritatur sponso vero ornatu mirifico | Dei templum introire dum laborat mox redire necdum digna cogitur | Ad cor suum revertitur fletu culpa submergitur fletu culpa tergitur | Locus desertus quacritur Leviathan conteritur mundus caro vincitur | Domus patris postponitur vultus mentis componitur decor carnis spernitur | Laetare filia Thanis tuis ornata tympanis lauda quondam sterilis | Gaude plaude casta munda virtutum prole fecunda vitis meri fertilis | Te dilexit noster risus umbilicus est praecisus tuus continentia | Aquis lotam pulchram totam te salivit te condivit sponsi sapientia | Septem pannis involuta intus tota delibuta oleo laetitiae | Cocco rubes caritatis bysso cincta castitatis zona pudicitiae | Hinc jacincto calciaris dum superna contemplaris mutatis affectibus | Vestiris discoloribus cubile vernat floribus fragrat aromatibus | O Maria gaude quia decoravit et amavit sic te Christi gratia | Memor semper peccatorum et cunctorum populorum plaude nunc in gloria | ah55242 | Sq |
| Nefanda et iniqua Hebraea gens quas tradiderunt Sotyr redemptorem o felix alma virgo genuit haec qui verbo cuncta creans regnansque semper velati sunt in corde Hebraea gens quas perdiderunt legem a Moysen usque ad finem mundi non habet legem benignus namque deus judicat haec Maria prophetissa fortis psallebat cantemus nunc o viri domino deo columna nubis eos ducet per diem columna ignis eos ducens per noctem ad terram repromissam omnes pergebant | 006143Pb | [M] |
| Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia | ah54120 | Sq |
| Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia | ah53241 | Sq |
| Verbum legibus nullis debens quicquam solvere venit non literam sed dare | De superna patria | De parentis dextera | Petens olim nostra exsilia non linquens sua virgo eligitur fecundanda regia | Fit mater ignorans consortia de coelo plena coelibatum Deo dedicat pusiola | Hac non est inventa decens sponsa Deo magis congrua | Vermis hic de manna scatens Christus natus est ex femina | Et lapis de monte sine manibus | Editus puer absque complexibus | Namque legi solverat obnoxia primordia jam cernere et die octava | Aptant non ex homine vocabulum sed sacro quod angelo est mundo inditum | Circumciditur puer Jesus fit legi subditus qui dedit eam patribus | Circumcisio primum sacra Abrahae posita post Jesum torpet vacua | Lux ingens orta propterea non sunt condenda omnia nova | Vetus sopita sis pagina cubes intacta superat nova | Per quam est culpa spoliata et prima origo redempta morsque triumphata | Exsultet Deo angelica laetetur Christo plebs haec ima laus o quam inclita | Gloria patri sit summa ejusque proli sit aequa Flamini par quoque in saecula | ah10019 | Sq |