Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant foederis | Petrus primus principatu Paulus alter magistratu effulgent prae ceteris | Hi sunt summi bellatores duces legis et doctores vectes evangelii | Turres trabes cypressinae saga pelles et cortinae claves sanctuarii | Qui dum Romae docent mores plantant fidem et errores excludunt gentilium | Vincunt magos et Nerones nec abhorrent passiones aut crucis supplicium | Ergo vos in Christo duce tu in ense tu in cruce ardore martyrii | Nos ad crucem inflammetis nobis cenam impetretis caelestis convivii
Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt
Dabo duobus famulis meis dicit dominus alleluia et prophetabunt alleluia quia isti sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu dei alleluia alleluia alleluia
Isti sunt duae olivae candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt
Alleluia Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt