- Log in to post comments
| 920021 PS | In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus |
| g01879 TcV | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| h03977a ANTV | Secundum nomen tuum deus ita et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| g01167 In | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum deus ita et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| 920047 PS | Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni | Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam | Quoniam ecce reges terrae congregati sunt convenerunt in unum | Ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt | Tremor apprehendit eos ibi dolores ut parturientis | In spiritu vehementi conteres naves Tharsis | Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini virtutum in civitate dei nostri deus fundavit eam in aeternum | Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua | Laetetur mons Sion et exsultent filiae Judae propter judicia tua domine | Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus | Ponite corda vestra in virtute ejus et distribuite domos ejus ut enarretis in progenie altera | Quoniam hic est deus deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula |
| 920094 PS | Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| g01237e InR | Secundum nomen tuum deus sic et laus tua in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| h00216 PSLM | Laus tua Deus in fines terrae justitia plena est dextera tua |
| h04687 CaH | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum | Aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius | Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |
| ah54198 Sq | Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio |