Isti sunt sancti qui pro dei amore minas hominum contempserunt sancti martyres in regno aeterno exsultant cum angelis o quam pretiosa est mors sanctorum qui assidue assistunt ante dominum et ab invicem non sunt separati
O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam meruit angelorum quam praeclara martyrum gloria quae nihil metuit ostium cuneos de quorum collegio dux sacer Mauritius constans in passione socius caelestis militiae municeps factus est aeterni regni particeps
Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna