- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me beata quae credidisti quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino et ait Maria magnificat anima mea dominum et exultavit spiritus meus in deo salutari meo | g04464 | Of |
| Beata Agatha ingressa carcerem expandit manus suas ad deum et dixit domine qui me fecisti vincere tormenta carnificum jube me domine ad tuam misericordiam pervenire | 006160 | R |
| Beata es et venerabilis virgo Maria cujus viscera meruerunt portare dominum | 006165b | V |
| O quam beata et felix (...) | 203521 | A |
| Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria | g02301 | Sq |
| Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina | Tu christianis virtus es divina | Salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium | Tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae | Sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae | Belli robur et palma gloriae | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia amen | ah54121.1 | Sq |
| Canticum illud eximium et virginale beata virgo Scholastica semper cecinit Christo in sui cordis castissimo et sanctissimo penetrali | 206927 | A |
| Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa | Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna | Furit rabies vesana devicta tristatur malitia | Crudescit carne tenera majora exquirit supplicia | Sed tunc stat firmior caro virginae | Cum multiplicantur poenarum genera | Pro aeterna quam exspectant a Deo gloria | Laetantur mortalia aflligi corpora | Quia transitoria et in moto subito labentia mundi gaudia | Ut flores decidua ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta | Cujus hodie celebramus solemnia splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas | Virgo beata fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria pro nobis Deum ora | Ut tecum in aula exsultemus aetherea prece perpetua | Pro sanctorum virgo gloriosa collaudemus Dominum gloria | ah08290 | Sq |
| O lux beata trinitas et principalis unitas jam sol recedit igneus infunde lumen cordibus | 008358:01 | HV |
| Beata es virgo sacra et ... | 007253za | V |
| Accinxit fortitudine beata Valeria lumbos suos et roboravit bracchium suum quae adhuc adolentula mortem moriendo vincens pro sponso caelesti respuit ducem sponsum suum | a06713 | R |
| Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt ranquillinus Pauli ad aulam orans nihilominus diro est hic tunc dilapidatus saxo vasto dimersum corpus et in flumine mens vero efflat arduo in sidere | Horum protinus requirentes corpora Nicostratus et Claudius cum sobole diebus tenti decem, cum Castorio mersi marinis amnibus in fluctibus explerunt dignum passionis praemium | Torquatus sanctis fraudulenter nectitur commento cujus capitur Tiburtius affectu saevo atque diro vindice quem et mucrone imperavit plectere Christoque fortem consecravit martyrem | Sanctorum hospes Castulus Zetarius captus est Christi martyr mox efficitur postquam deinde verberati lanceis Marcellianus sanctus et Marcus probus sic laureati fundunt caelo spiritum | Togam deo post adquisitam candidam pulcer ut gregem pastor Christo traditum Sebastianus paedagogus optimus insidiatur per crudeles vincitur hac servis ductus principum obtutibus | Quem jam tyrannus imperat mox impius duci in campum et sagittis insui sed Christi postea sanatus gratia inter flagella demum vitam terminans arcem sacratam evolat in aethera | Adesto nunc beate jam precantibus Sebastiane jam tuere servulos sancto cum illo comitatu proprio dimitte culpam atque praesta veniam omnes fruamur gaudia caelestia | Fraterna clerum caritas conglutinet nullum simultas a caterva disgreget fucus rubigo luxus avaritia abscedat omnis impia conventia Christum ut abete pura mens jam ambigat | Gentes lugum quod impie nos comprimet tuo depelle adjumento gratiae moribus et hostis absit vel penuria adversa cuncta ocius effugiant pax sit perennis functis quies placita | Non nos in ira judex corripiat cum terror ejus fulserit in gloria nec ignis vorax mancipandos approbet | a06881 | H |
| Beata Radegundis Helenae pietatem aemulata crucem domini concupivit et salutis humanae pignus ad Occidentis plagas transmisit | a03473 | A |
| O beata Jerusalem praedicanda civitas qui tuis laeta triumphas in supernis civibus innovata regis amplo claritatis stigmatae | Fulgidum gestas honorem plena mater filiis pacis almae gloriosis laetabunda finibus rite restaurata claro sanctitatis lampade | Hic tui templi refulget sanctior memoria jure restaurationis lucido fundamine cum decoris pollet aucto dignitatis sidere | Te praecamur hic adesse conditor sanctissime hicque promptus consecrandis sedibus inlabere atque consecrator ipse hic adesto jugiter | Jam tui templi honoris effice nos servulos non caro non corda nostra militent discrimini sed tuo sacro dicat serviamus nomini | Hic tui altaris haram cum decoris gloria rite rursus reparatam rex superne visita hic tua virtus redundet hic honor refulgeat | Regis hoc altare summi sit coruscum lumine sit honore mancipatum sit repletum gaudio sit beatum sit serenum sit placens regi deo | Hic tibi nostrorum alma cordium altaria consecra superne judex innovans nos gratia sedibus illapsa donans de supernis munera | Ut tibi per omne tempus trinitas sanctissime sit honor inmensa virtus et perennis gloria qui deus in trinitate permanes in saecula | a06896 | H |
| Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodia | Vitemus autem noxia quae subruunt mentes vagas nullumque demus callidi hostis locum tyrannidi | Flectamus iram vindicem ploremus ante judicem clamemus omnes cernui | Nostris malis offendimus tuam Deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | Amen | 008300.1 | H |
| Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum alleluia | 003089 | A |
| Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria | a03693 | H |
| Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | 920032 | PS |
| Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen | 830096.1 | H |
| Salve minorum gloria quae clara vita et nomine splendore ducis virginum choros ad agni nuptias | Tu pane pascis unico turbam sororum pauperum inane prorsus illico reples liquore vasculum | Tactu crucis tu pristinam reddis salutem languidis ejusque signo a corpore fugas potenter daemones | Matura tandem praemio conscendis alta siderum tibique eunti caelites plaudunt ovantes cantico | Quae corde sponsum deprecans claustro fugasti barbaros beata nos ab hostibus et a gehenna libera | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen | a02012 | H |
| Hinc dei nostri genetrix Maria totus et omnis chorus angelorum semper assistat simul et beata contio tota | 008279:05 | HV |
| Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodi | Vitemus autem pessima quae subruunt mentes vagas nullumque demus callido hosti locum tyrannidis | Dicamus omnes cernui clamemus atque singuli ploremus ante judicem flectamus iram vindicem | Nostris malis offendimus tuam deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera | 008300 | H |
| Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | 008310:30 | HV |
| Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium et beata ubera quae lactaverunt Christum dominum quia hodie pro salute mundi de virgine nasci dignatus est | 006171 | R |
| Et beata quae credidisti domino perficientur in te filius sancti spiritus nascetur ex te o quam felix innupta mater et virgo | g00533.Tp6 | Tp |
| O adoranda et beata trinitas deus | 509502.Tp143 | Tp |
| O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus | g02502 | Sq |
| Dum ingrederetur beata Agatha in carcerem dixit ad judicem impie crudelis et dei tyranne non es confusus amputare in femina quod ipse in matre suxisti | 006546 | R |
| En advenit ventura dies natalis sacratissimorum omnium episcopi Sixti atque felicissimi nec non et Agapiti ac Januarii qui in agro domini femina vitae spargendo laboriose certantes defudarunt o quam beata in Christo sodalitas que nec minis territa carnificium nec gladio eruento superata tyranni o quam feliciter in caelis vernantes regnant cum angelis qui capita sua ditarunt laureanda Christo | a00819 | A |
| Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | ah53164 | Sq |
| Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Parata sunt haec mystice Paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsa nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc carmina et da quieta tempora | Presta | 008273.2 | H |
| Alleluia O quam beata es virgo Maria quae est prima inter filias Jerusalem quas circumdant flores rosarum et lilia convallium | g03480 | Al |
| Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Atque domini sequens vestigia cum innumera populi milia | Dulces canora odas resonabis candidissima cum turba maxima | Et voce decantabis angelica | Cum quattuor caeli animalia | Ter agius agius agius kyrios | Hoc est sanctus sanctus sanctus dominus | Et domino decantabis munera | Et maxima videberis in gloria | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula amen | ah53240.1 | Sq |
| Emitte angelum tuum domine ut dignetur sanctificare corpus et sanguinem | Nos frangimus domine tu dignaris benedicere | Cum immaculatis manibus nos peccatores | O quam beatus venter ille qui Christum meruit portare | O quam beati pedes illi qui Christum meruerunt sustinete | O quam beata speciosa gemma et margarita qui Christum meruerunt ob lactare | Ubi lux mundi ubli lux caeli et archangeli | Offerebant munera sempiterna ad excelsum regem alleluia | h04455 | VAR |
| Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes | a03370 | H |
| Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum in aeternum | 003089.2 | A |
| Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen | a06882 | H |
| Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo patriarcha nobilis Abraham Dei amicus puer fidelissimus heber aurea de stirpe oriundus extitit a quo coepit Hebraeorum diffamari populus | Huic sterilis beata sarra sanctum peperit filium cui nomen dedit bonus Dei angelus clausus adhuc vulva matris Isaac vocatus est quem in Dei holocaustum pater iustus obtulit | Hic Rebecca de conjuge Jacob sanctum Domini habuit prolem quem Deus dilexit in specie hic duodecim quaternis genuit de matribus filios a quibus gens est Israhel lectissima | Qui beatus patriarcha filium carissimum genuit in senectute Joseph nomen indidit quem dilexit super omnes natos singulariter hic paterna relevabat senectute jugiter | Fecit illi pater suus tunicam talariam vario polimitoque contextam de stamine erat pulcher in aspectu venustus in specie liliis ad instar nitens roseus ut rosula | Hic in nocte soporatus presagum per spiritum vidit somnia que patri fratribusque retulit que invidie tulerunt dictis seminarum odiique cum livore ministrabant fomitem | Segetum albentes spicas putabam nos falcibus resecare sicque meum ligatum manipulum stabat vestros adorare conspexi fasciculos haec dicente corda fratrum altus dolor obruit | Vidi solem atque lunam sed et stellas undecim me insomnis adorare venerandis radiis obquam causam duris eum pater dictis corripit tacitus tamen rem clausam voluebat sub pectore | | a06937 | [M] |
| Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace | 003089.1 | A |
| Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem | a03521 | A |
| O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti | 003991 | A |
| Praestet hoc nobis deitas beata patris et nati pariterque sancti spiritus cujus reboatur omni gloria mundo | 008279:06 | HV |
| Jam Christus astra ascenderat regressus unde venerat promissum patris munere sanctum daturus spiritum | Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Dum hora cunctis tertia repente mundus intonat orantibus apostolis deum venisse nuntiat | De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu voces diversas intonant fantur dei magnalia | Ex omni gente cogniti Graecis Latinis barbaris cunctisque admirantibus linguis loquuntur omnibus | Judaea tunc incredula vesano tumens spiritu ructare musti crapulam alumnos Christi concrepat | Sed signis et virtutibus occurrit et docet Petrus falsos probavit perfidos Joelis testimonio | 008327 | H |
| Tibi decus et imperium tibi gloria et potestas tibi laus et jubilatio in sempiterna saecula o beata trinitas | 005146 | A |
| Te laudant agmina jugiter caelica sol luna sidera humus et Maria supera et infima qui regis tua potentia nostra dilue contagia o dei clementia refove nos tua gratia redimis morte quos propria pande superna rex nobis alme spes qui es nostra salus aeterna pax que vera o quam beata est celi vita quia sine meta fructur cuncta per saecula illuc tuum plasma o Jesu magne tendere presta in numera namque capere queat ut tua dona atque jocunda jubilet voce domino in excelsis | 509504.Tp41 | Sa |
| Laetare mater ecclesia et deum semper magnifica cui Agnes beata servivit immaculata | 202820 | A |
| Virtutum exercitio longoque confecta senio Hedwigis beata transcenso mortis stadio carnis disrupto vinculo caeli potitur praemio dei conregnans filio cui laus sit et gloria per infinita saecula | 205286 | A |
| Dum torqueretur beata Agatha in mamilla dixit ad judicem impie crudelis et dei tyranne non es confusus amputare in femina quod ipse in matre suxisti | 006546.1 | R |
| Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus exstiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte | ah53216 | Sq |
| Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut ingenia | Cum beata Caterina doctos vinceret doctrina ferrum patientia | Haec ad gloriam parentum pulchrum dedit ornamentum morum privilegia | Clara per progenitores claruit per sacros mores ampliori gratia | Florem teneri decoris lectionis et laboris attrivere studia | Nam perlegit disciplinas saeculares et divinas in adulescentia | Vas electum vas virtutum reputavit sicut lutum bona transitoria | Et reduxit in contemptum patris opes et parentum larga patrimonia | Vasis oleum includens virgo sapiens et prudens sponso pergit obvia | Ut adventus ejus hora praeparata sine mora intret ad convivia | Sistitur imperatori cupiens pro Christo mori cujus in praesentia | Quinquaginta sapientes mutos reddit et silentes virginis facundia | Carceris horrendi claustrum et rotarum triste plaustrum famem et jejunia | Et quaecumque fiunt ei sustinet amore dei eadem ad omnia | Torta superat tortorem superat imperatorem feminae constantia | Cruciatur imperator quia cedit cruciator nec valent supplicia | Tandem capite punitur et dum morte mors finitur vitae subit gaudia | Angelis mox fuit curae dare corpus sepulturae terra procul alia | Oleum ex ipsa manat quod infirmos multos sanat evidenti gratia | Bonum nobis dat unguentum si per suum interventum nostra sanet vitia | Gaudens ipsa videat de se praesens gaudia | Et futura praebeat quae dedit praesentia | Et hic nobis gaudeat illi nos in gloria | ah55209 | Sq |
| Beata et gloriosa mors sanctorum qui deambulabant in flammarum incendia decantabant hymnum dicentes adjuva nos deus salutaris noster | 001567 | A |
| Beata es virgo Maria quae dominum portasti et in aeternum creatorem deum intercede pro nobis | g02758 | Cm |
| O beata et gloriosa parens Anna quae divinitus per electam lucernam Christo praeparasti dei tibo tu propitia ipsi nos continua prece con menda | 602731 | R |
| Dum aurora finem daret beata Caecilia dixit eia milites Christi abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis | 002437 | A |
| Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen | 008410.1 | H |
| Bonorum operum donum fructiferum sentit et recipit dum fide percipit quanta sit gratia quae dat cum gloria beata nobis gaudia | 830419e | HV |
| O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater et filius et spiritus sanctus | 003992 | A |
| O virgo de prudentibus Clarae sororis aemula sponso tuo fis obvia gerens coruscam lampadem | Fervens te adurit caritas et mens dolori cedere malisque cunctis nescia fit sustinendo fortior | Dum membra vestis durior brevisque somnus edomat tibi dat unda poculum cibumque panis sufficit | Sed qualis o jucunditas pudico in ore cernitur quae mira cordi gaudia largitur abstinentia | Mens astra scandit libere imamque terram despicit ferme ac relictis artubus caeli potitur spiritus | Hinc ejus ardens anxia amore Jesum conspicis qui te puelli imagine suavi amantem recreat | Tandem beata convolas Agnes ad agni nuptias novumque cantas canticum choro recepta virginum | Tu jam supernam possidens sedem clientes aspice tutamque per semitam duc ad superna praemia | Sit increatum debitum decus parenti et filio cum spiritu paraclito in saeculorum saecula | Amen | a02014 | H |
| Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli celorumque virtutes ac beata seraphim socia exultatione concelebrant cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamus supplices confessione dicentes. | g03050 | Pr |
| Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | 005354.1 | A |
| Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque viribus totis domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et beatam ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen | 008349 | H |
| O rex aeternae gloriae fideliumque redemptor fac nos devote colere martyrum festa hodie | Quique propter te domine sunt crucifixi hodie in diversis doloribus nos exaudias quaesumus | Flagellis hii afflicti sunt et felle hii potati sunt et spinis hii coronati et clavis perforati sunt | Ipsorum ergo meritis nos junge caeli gaudiis ubi regnas et imperas o lux beata trinitas | a07769 | H |
| Beata et venerabilis virgo Maria cujus viscera meruerunt portare dominum Christum | 006166 | R |
| Beata et venerabilis virgo ... | 006171za | V |
| Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen | a07807 | H |
| Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen | ah53081.1 | Sq |
| Pretiosa gemma et beata virgo Christi Walburgis ubique quaesumus humanae fautrix assis fragilitati ut per tuam intercessionem veniam mereamur percipere delictorum et tecum habitare cum Christo in aeternum | 203951 | A |
| Quam beata Christe tua benedicte opera qui et morte sanctos tuos tanta comis gloria | 204036 | A |
| In medio carceris stans beata Margarita clamavit et dixit respice in me domine quia unicum dereliquio me pater et libera me in justitia et populos in aequitate | a08118 | A |
| O gloriosa et beata dei martyr Ludmilla o miranda et laudanda Christi testis invicta que superans vires sexus feminei mortis dire paenam subire non refugisti ubique portam paradisi reserare meruisti pro nobis ergo tuis intervenias ancillis | a00782 | A |
| Beata Aldegundis virgo dei venerabilis sacris almi praesulis monitis facta est et ipsa conjux sponsi caelestis | 600186 | R |
| Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen | ah54283 | Sq |
| Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | 008277.1:06 | HV |
| Surgens ab oratione simul cum beata Eutropia virgine cum psalmis et hymnis spiritualibus | 601148a | V |
| Adorna Sion thalamum quae praestolaris dominum sponsum et sponsam suscipe vigil fidei lumine | Beate senex propera promissa comple gaudia et revelandum gentibus revela lumen omnibus | Parentes Christum deferunt in templo templum offerunt legi parere voluit qui legi nihil debuit | Offer beata parvulum tuum et patris unicum offer per quem offerimur pretium quo redimimur | Procede virgo regia profer natum cum hostia monet omnes ad gaudium qui venit salus omnium | Jesu tibi sit gloria qui te revelas gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | a03283 | H |
| Sacrae virginis triumphum prosequatur laudibusque viriliter certando hostem vicit improbum et servando caritatem meruit praeconio | Ipsis primum dum in esset infantula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et nec lectis simulacris tus offerre pudica | Quae paterna ridens flagra quoque respuit nec intendens pravis verbis aurem cordis appulit sed sereno nitens vultu aegra quaeque pertulit | Ipso nomine beata se Christina didicit a pellari virgo pia et a Christi nomine derivatum pandens suum esse sic vocabulum | Patre namque perfurente illa celso gaudio exsultabat et erumna caelestis edulio depellere hac supernis incumbebat praemiis | Nulla irascebat nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta proferens certamina insidebat cruciatum perditu versunia | Duobus itaque victis profanis judicibus varia tormenta portans Juliano pessimo innitens ecce tante finis ista vita jaculo | Teque almae dei virgo cujus ista canimus lava cunctis supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Gloria patri | a07043 | H |
| Fratrum minorum conditor Francisce da nos aureis quas tu dedisti legibus fidos alumnos obsequi | Discamus a te pauperem arctamque vitam ducere et esse mundi amantibus qua pauperes despectui | Ignita Christi caritas qua tu vel hoc in saeculo totus flagrabas intima et nostra adurat pectora | Inflicta Christo vulnera quae tu refers in corpore da cogitatu fervido jugique nos perpendere | Fac prosequamur omnibus fratrum salutem viribus nec improbo perterriti labore nec periculis | Praesta beata trinitas ut quae parens sanctissimus praecepta nobis tradidit haec exequamur seduli | Amen | a01949 | H |
| Semper Jesu rex pie exaudire nos digneris et congregare in beata tua requie feliciter cum sanctis concede per te rex qui regnas cum deo patre in divinitatis essentia tuae una cum sancto tuo flamine nos rege hic et in aeternum semper | g00752.Tp1 | Tp |
| Stans beata Agnes in medio flammae expansis manibus orabat ad dominum omnipotens adorande colende tremende benedico te et glorifico nomen tuum in aeternum | 005017 | A |
| Beata dei genetrix et semper (...) | 200484 | A |
| Sollemnis et laeta fulget sacrata dies ista | Qua generans deum Maria nova mund defert gaudia | Lux angelorum lausque beata hodie nostra visitat saecla | Luce clara cosmi cunctas expellendo tenebras | Pacis dona quae mundo amuserat sua restaurans gratia | Ergo suscipe laudum carmina laeta rex caelorum natus in arvo | Quem concinit ovans hodie caterva | 006410.Tp3 | Psl |
| Jubilans et exsultans in domino beata Aldegundis virgo contempsit ex asse pompam quae diligitur in mundo | 202761 | A |
| Eo enim tempore volvit beata virgo locum aedificare et suam basilicam hominibus demonstrare | a00342a | V |
| Kyrie leyson Hodie Christus resurrexit alleluia dicite ei eia | Kyrie leyson Angelus mihi nuntiavit dulci voce surrexit sicut dixit | Kyrie leyson Flebant quae nimium set hibant se pariter veracesque audiunt | Christe leyson Christus jam liberans de inferno restaurans sanctorum animas | Kyrie leyson Dragmam quam perdidit reportavit in regno qui regnans quae perpetuo | Christe leyson Nosque tibi flagitamus et canimus nosque cunctos rex hagie des ut vitam | Kyrie leyson O quam beata animas qua meruis de tartara atque seva | Kyrie leyson O quam pretiosa erit vita o quam pulchra es deique donantia | Kyrie leyson O crux alma quae abstraxisti totumque orbem salvasti praessentem | Kyrie leyson | 509501.Tp6 | Ky |
| Pangat nostra contio in sanctorum gloria Puro corde mente pia laudum Christo carmina | Qui diversa pro meritorum qualitate distribuit munera Pravis poenas gaudia justis sempiterna in sede aetherea | Ubi odor ineffabilis fraglat Laus praeclara incessanter resultat | Angelorum militia patriarcharum prophetarumque caterva Apostolorum sacer chorus laureata martyrum quoque agmina | Confessorum virginumque turma Nova dulci voce promunt cantica | Hac quidem in die SANCTI LAUDE venerandi solemnia Qua carnis exutus ergastulo regna petiit supera | Quo supernorum concius factus et conviva Jucundatur et exsultat in laude et gloria | Nos ergo tanti patris pio modulo sacra concelebremus festa Congratulantes ei Deo symphonizando voce mixolydica | Supplici corde ejus digna poscentes magnalia Ut sancti meritis sui nostras purificet animas | Sanctique spiritus repleat gratia Quo spirituali edocti cithara | Diatessaron beata diapentico sensu nacta diapason citharizemus vera Et harmoniae coelestis cordis fidibus proportionati summi regis conjubilemus aula | O sancte nostra LAUDI exaudi precamina Ac summo patri repraesenta per Christum impetrata | Laus in te sit Deo tibique in eo gloria | ah09390 | Sq |
| O lux beata trinitas et principalis unitas jam sol recedit igneus infunde lumen cordibus | Jam noctis tempus advenit quietem nobis tribue diluculo nos protege salvator unigenite | Te mane laudum carmine te praedicamus vespere te nostra supplex gloria per cuncta laudet saecula | 008358.2 | H |
| Famulis se famulam fecit haec beata coquinae squaloribus gaudens deturpata et cor gerens indefessum debiles debilior portat ad secessum | 600857 | R |
| Beata Lucia dixit Paschasio sacrificium mundum et immaculatum apud deum et patrem hoc est visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum | 001569 | A |
| Alleluia Beatus venter qui te portavit virgo et beata ubera quae te lactaverunt dominam et salvatorem mundi | g04270 | Al |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | g02785 | Pr |
| Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | a03392 | H |
| Caelestis urbs Jerusalem beata pacis visio quae celsa de viventibus saxis ad astra tolleris sponsaeque ritu cingeris mille angelorum millibus | O sorte nupta prospera dotata patris gloria respersa sponsi gratia regina formosissima Christo jugata principi caeli corusca civitas | Hic margaritis emicant patentque cunctis ostia virtute namque praevia mortalis illuc ducitur amore Christi percitus tormenta quisquis sustinet | Scalpri salubris ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt aptisque juncta nexibus locantur in fastigio | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen | a01590 | H |
| Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit | Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit | Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit | Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino | Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula | Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida | 830009 | H |
| Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | a01624 | H |
| Quae patris ossa continet petamus urnam supplices illamque circum debita laeti canamus carmina | O divi amoris hostia Christi aemulator optime sanctique templum spiritus adesto nunc psallentibus | Pater minorum pauperum et forma paenitentiae memento quod simus tui quanvis inertes filii | Ne nos ab arce siderum quaeso tueri desinas et quas ab ore fudimus preces benignus excipe | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen | a01967 | H |
| Corpus domas jejuniis caedis cruento verbere tu castra paenitentium miles sequaris innocens | Sequamur et nos sedulo gressus parentis optimi sequamur ut licentiam carnis refraenet spiritus | Rigente bruma providum praebes amictum pauperi sitim famenque egentium esca potuque sublevas | O qui negasti nemini opem roganti patrium regnum tuere postulant cives Poloni et exteri | Sit laus patri et filio tibique sancte spiritus preces Joannis impetrent beata nobis gaudia | Amen | a01983 | H |
| Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum nobis medicum salutis mite de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostris genetrix Maria totus et nobis chorus angelorum semper assistat simul et beata concio tota | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | a02001 | H |
| Adest dies jubilaeus in quo summus pater deus suae donum gratiae Mundo dedit salutare ergo Sion gratulare de dono laetitiae Gaude caelum terra plaude jucundare digna laude de Christi clementia De supernis innovata nova prole fecundata nunc mater ecclesia Haec est illa civitas Jerusalem beata Johannis praesagio jam praefigurata Haec est in diluvio summi regis archa quam in mundi fluvio novus patriarcha Suo cruore roseo rite fecundavit qui te sacro latere jugiter manavit. Nos a peccatis omnibus vere liberavit et caelesti patriae nos aequiparavit Ergo Jesu rex caelorum tuam catervam hominum rege sine termino Ut migrantes de hoc mundo gloriemur de jucundo angelorum domino | ah09048 | Sq |
| Via lux veritas paxque tuorum omnium per tempora Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula Et piis precibus almi Stephani martyri relaxans peccamina Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacula | ah49529 | Sq |
| Virgo domini propter te quique psallimus hodie beata tua pignora munere habentes nostra condita sespite fideles omnes atque clementer et audi | h02664 | VAR |