- Log in to post comments
| 005453.1 A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix |
| ah53022 Sq | Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula |
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| ah07095 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| a07237 A | Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri |
| g03235a GrV | Novus mihi est sermo tuus quomodo intrasti ad me januis clausis Gabriel archangele quomodo virginis virum non cognosco et judicis paries filium quomodo qui ante me fuit ex me procedit conturbat me vox tua inter praeteris mysterium angelorum et dixit angelus sum prior Maria et missus sum de caelo ut annuntiem tibi verbum non de digneris partum non me interroges de secreto mihi est enim creditum quia paries filium dei redemptorem mundi |
| g00383 Sq | Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti Quae maerebat et dolebat Pia Mater dum videbat Nati poenas inclyti Quis est homo qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio Qui non posset contristari Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio Pro peccatis suae gentis Vidit Jesum in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum Eia Mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugem Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complacem Sancta Mater istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide Fac me tecum pie flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Fac me cruce inebriari Et cruore Filii Flammis ne urar succensus Per te Virgo sim defensus In die judicii Christe cum sit hinc exire Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen Alleluia |
| a06915.1 H | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |