| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS | 509504.Tp35 | Tp |
| Exsultet omnis spiritus in (...) | 201756 | A |
| (a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis | 509504.Tp23 | Sa |
| Spiritus omnis in excelsis in carmine laetus excitet hoc sursum nostros ad gaudia coetus | a00725 | A |
| Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis | 509504.Tp2 | Sa |
| Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen | ah53081.1 | Sq |
| Sanctus admirabilis splendor inmarcessibilis quae lux pater deus | Sanctus verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus deus sabaoth paraclytus sanctusque spiritus | Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | 509504.Tp12 | Tp |
| Miserere rex omnium et dic pro nobis eleison Kyrie eleison | Omnis spiritus agius kirrus redemptor eleison Christe eleison | Cantans in excelsis Deo qui nos redemit sanguine proprio dic una voce eleison Kyrie eleison | ah47160 | Tp |
| Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis | 509504.Tp31 | Sa |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp030 | Tp |