| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Beatus iste sanctus qui confisus est in domino praedicavit praeceptum domini constitutus est in monte sancto ejus | 001635 | A |
| Laudem dei veneretur supplicum devotio | Qui nos suae caritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sancte spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gratia quae dedit solatia sanctum per Aegidium | Virginis infirmitas Caroli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per Aegidium | Non insignis vult laudari sed occulte saeculari cedit a contagio | A mundana cedit vita fit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mittitur cujus lacte pascitur divina clementia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differentia | Pater ergo celebris nos ab his illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis damnet tenebris transfer ad caelestia | ah34184 | Sq |
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |
| Beatus iste vir sanctus qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae thesauris | 006542a | V |
| Adest miranda passio Quirici sancti martyris qui trium annorum passus est confessor christi factus est | Beatus sanctus Quiricus qui orat pro omni populo pro Christianis saepius qui colunt diem ipsius| Coronam qui meruerun a domino acceperunt pro Ihesu christo domino animas suas cesserunt | Deus adiuva Quiricus Julitta pavet cacabum castigans mater filium ne perderet tale manus | Erarius ille artifex nihil se dicit facere limas accepit manibus quod faceret martyrium| Adest dies quo passus est martyr beatus Quiricus coetus fidelis debitas deo rependat gratias | Nam personabat vocibus preconis vox frequentior deorum est sollemnitas libamus tura promptius | Haec audiens miratus est gemesque se hortatus est quiricus ut agit manissimis non des honorem idolis | Corpus perarmat debile et increpans mox daemomonem factorem inquirens perditus ignorans atque factus es | Stupefactus crudelior Alexander furorem occulit laetoque vultu simulat malum gerens in pectore | Firmantur omnes martyres ad stuporem judicis putabat ipsum vincere qui potius confessus est | Gaudebant omnes martyres qui missi sunt in carcerem quia angelus advenerat et loquitur cum Quirico | Honorem dat christicola magnificabat domino qui unxit suum filium ut vinceret diabolum | Omnes venite populi ad martyrum spectaculum quo sidera occiderant quae magno erant ibere | Iulitta mater quirici simul exclamans dicta est non timeamus cacabum nec impiorum tartarum | Tormenta cessant viscera virtus datur martyrii gratias deo agimus quia fidelis in omnibus | Magnus est deus omnium qui dat victoriam quirico pro confirmandas animas qui credunt Christum dominum | A lux des videns constantiam sancti caput praecidere Iussit Ianista irruens fundit cruorem martyrum | Hec nico civitas praeclara in qua natus est quae est repleta munera almi sacrata sanguine Te conditor pissime ad te rogamus cernui nostrum reatum dilue precemque nostram suscipe | Procul recedant noxia sit castitas benignitas pax caritas modestia et larga in nos gratia | h00953 | HYMN |
| Alleluia Iste est sanctus homo qui placuit in domino deo in diebus suis et in templo dei sol refulsit | g02567 | Al |
| Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | 920031 | PS |
| David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo | 920033 | PS |