- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Jerusalem et Sion filiae (...) | 830172 | H |
| Ornatam in monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit et videntes eam filiae Sion beatissimam praedicaverunt dicentes unguentum effusum nomen tuum | 007340 | R |
| Nos omnes ambulavimus in nomine domini dei in aeternum quoniam regnavit dominus in montem Sion et tui turris gregis nebulosa filia Sion ad te veniet salvator et veniet potestas prima regnum filiae Jerusalem | h02395 | RS |
| Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum | ah55032 | Sq |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h03550b | ANTV |
| Ista est speciosa inter filias Jerusalem viderunt eam filiae Sion et beatissimam praedicaverunt et reginae faciem ejus laudaverunt | 202662 | A |
| Vox filiae Sion clamantis et dicentis de fecit cor meum propter interfectos meos circuivi vias Jerusalem ut invenirem visum qui liberaret eos et non inveni nisi salvatorem | h02625 | RS |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h04688 | CaH |
| Laetetur mons Sion et ejus filiae (...) | ah39331 | Sq |
| Filia Sion usque ad te veniet dominator Israel et veniet potestas prima regnum filiae Jerusalem egressio ejus a diebus aeternitatis alleluia | h01309 | ALL |
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |
| Tu turris gregis nebulosa filia Sion ad te veniet salvator et veniet potestas prima regnum filiae Jerusalem | h04007 | ANT |
| Quae est ista quae processit sicut sol et formosa tamquam Jerusalem viderunt eam filiae Sion et beatam dixerunt et reginae laudaverunt eam | 007455 | R |