- Log in to post comments
| 602198a V | Jubeat dominus Jesus Christus (...) |
| 205391 A | Dominus Jesus Christus non se (...) |
| 206635 A | Dominus noster Jesus Christus (...) |
| a01484 A | In nomine enim Jesu omne genuflectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteantur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris |
| 001691 A | Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus universa delicta nostra alleluia |
| h01833 ANT | In nomine domini omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum quia dominus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ideo dominus Jesus Christus in gloria est dei patris |
| g00586 In | In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia dominus Jesus Christus in gloria est dei patris |
| g01469 In | Humiliavit semetipsum dominus Jesus Christus usque ad mortem mortem autem crucis propter quod et deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen |
| h04482 VRS | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis almae tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderent que dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Manus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnalia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radiis solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc almae protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | Hoc vero observandum est ut unus quisque antequam saecum lignum osculetur hanc orationem in frusae tacite dicat |
| 201265 A | Diligebat dominus Jesus (...) |