- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...) | ah47011.1 | Ky |
| Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis | ah54146 | Sq |
| Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit cantica convexo corde dulcia | Fidelis namque turba hodie in arvis modulando concinat | Intactae matris almae viscera vox omnis plectro cum linguae boat | Et vati lingua Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula nutu dira qui sacro venit delere noxia | Et virgo sacra Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula sancto plena spiritu genuit natum in terra | Nam inquit idem Gabriel Ave virgo plena gratia | Benedicta tu per saecula a Deo electa Maria | Quem non capit totus orbis in tua se clausit viscera factus homo in terra | Qui de poli sede clara descendit ad ima pro salute gratanter nunc nostra | Cui angelorum turba nato modulanti voce nunc jam concinat | In altis Deo gloria permaneat in tellure nunc semperque pax | Quem mente pura nobis det ut omnia quae sunt patris et sua praemia aeterna deposcimus omnes per saecula cuncta | Semperque pia | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla nostra qui delere venit peccamina | Te deprecamur omnes in hac aula annua votis per cuncta tempora | Et clarifica corda passim nostra soboles patris per omnia arva | Quo mente pura psallere tibi queamus Alleluia | ah07027 | Sq |
| Virgo genetrix beata nobis est hodie nata mater regis gloriae ortus est pater de nata per quam nobis pax est data et regnum laetitiae Jesse virga nam probata per prophetas prophetata jam est nata hodie toti mundo revelata in caelus est coronata revelata facie o virgo inviolata pro nobis sis advocata in caelestis acie ut ista turba prostrata tecum sit semper plantata in caelorum requiem amen | 006759.Tp9 | Psl |
| O rex perpetuae lucis pax atque perennis obtineat nobis Aichardus dona salutis quem hodie summae transfers ad culmina vitae | 203573 | A |
| Caeleste organum hodie sonuit in terra | Ad partum virginis superum cecinit caterva | Quid facis humana turba cur non gaudes cum supera | Vigilat pastorum cura vox auditur angelica | Cantabant inclyta carmina plena pace et gloria | Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia | Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona | Non sunt absolute data differenter sunt prolata | Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa | Junguntur superis terrea ob hoc quidem laus est juncta sed decenter fit divisa | Gaude homo cum perpendis talia | Gaude caro facta verbi socia | Nuntiant ejus ortum aethera lucis per indicia | Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia | Invenitur rex caelorum inter animalia | Arto jacet in praesepi rex qui cingit omnia | Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia | Ipsi nostra per te pia placeant servitia | Jam dicantur alia | g02630 | Sq |
| Eia dic nobis quibus e terris nova | Cuncto mundo nuntians gaudia | Nostram rursus visitans patriam | Respondens placido vultu dulci voce dixit alleluia | Angelus mihi de Christo indicavit pia miracula | Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda | Mox ergo pennas volucris vacuas diligens laeta per auras | Redii famulis ut dicam vacuatam | legem veterem et novam regnare gratiam | Itaque plaudite famuli voce clara | Christus hodie redemit nos a morte dira | Pater filium tradidit servis ut interimerent pro salute nostra | Sponte subiit filius mortem ut nos redimeret morte ab aeterna | Nunc requiem rapere licet omnibus et frui vita perpetua | Nunc colite pariter mecum famuli celebri laude sanctum Pascha | Christus est pax nostra | ah53037 | Sq |
| Pax sempiterna Christus illuxit gloria tibi pater excelse LAUDAMUS TE | Hymnum canentes hodie quem terris angeli fuderunt Christo nascente BENEDICIMUS TE | Natus est nobis hodie salvator in trinitate semper orandus ADORAMUS TE | Quem vagientem inter angusti antra praesaepis angelorum coetus laudat exultans GLORIFICAMUS TE | Cujus a sede lux benedicta caliginoso orbi refulsit GRATIAS .. MUNDI | Ultro mortali hodie indutum carne precamur SUSCIPE | O ineffabilis rex et admirabilis ex virgine matre hodie prodisti mundoque subvenisti QUI SEDES | AH47168 | Tp |
| Hodie nobis de caelo pax vera descendit hodie per totum mundum melliflui facti sunt caeli | 006859 | R |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio miserere nobis | (Ia) Angus dei miserere nobis eia et eia | (Ib) Hic est verus agnus de quo Johannes exclamavit dicens | (Ic) Hodie natus est nobis rex regnum dominus hodie nobis venit salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | (Id) In Jordane baptizavit ovans et dicens | (Ie) Quem Johannes in deserto praedicavit ovans et dicens ecce | (If) Redemptor mundi qui nasci dignatus es hodie pro salute mundi miserere nobis eia eia | (Ig) Summe sacerdos emitte vocem tuam et recita nobis angelorum cantica quam praecinerunt regi nato domino | (D) Interventu beatae Mariae virginis deus | (E) Interventu beati confessoris et doctoris Martialis rex | (F) Interventu beati levitae et martyris Martini rex | (G) Interventu beati levitae et martyris Stephani rex | (H) Majestas lucis aeterne deus conditor | (K) O admirabilis atque ineffabilis rex | (M) Trinitas inseparabilis deitas | 509505.Tp2 | Ag |
| Festus nobis est hodie dies (...) | 600882 | R |
| Regis perennis gloriae pangis decus victoriae quam mors devicta periit et vita nobis reduit | LECTIO epistolae beati Pauli apostoli ad corinthios fratres | Christi redempti sanguine regali tincti crismate post delictorum veniam et triumphalem gratiam | EXPURGATE vetus fermentum | Quo subiit interitum omne genus mortalium | Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi | Tendentes ad caelestia ad promissorum gaudia quae contulit magnificae Christus resurgens hodie | ET ENIM Pascha nostrum immolatus est Christus | Qui solus sine macula mundi lavit piacula agnus intacte virginis et hostia mirabilis | ITAQUE epulemur | Ad mensam novae gratiae discumbentes in ordine et candidatis vestibus vescamur agni dapibus | NON IN fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae | Laus tibi rex et gloria pax salus et victoria qui spolitatis inferis tuos ad astra provehis | SED IN azimis sinceritatis et veritatis | O quam dulcis memoria Christi duxit victoria nos ab umbra tristitiae vox intonat laetitiae | AH49393 | L |