- Log in to post comments
| a04847 R | Exsultabo et laetabor domine in misericordia tua |
| a03009.1 H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam |
| 601867a V | Quiescat ira tua domine et (...) |
| h00178 CFP | Fiat misericordia tua domine super nos sicut speravimus in te |
| h00630 CFP | Salus nostra in manu tua est domine respiciat super nos misericordia tua ut securi serviamus tibi |
| 007371 R | Peccavi domine nimis excitata est ira tua contra me quid faciam domine ubi fugiam nisi ad te quia magna est misericordia tua super me |
| 920089 PS | Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte | Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt | Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat | Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui | Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur | Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur | Quis novit potestatem irae tuae | Et prae timore tuo iram tuam dinumerare dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia | Convertere domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos | Repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris | Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala | Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum | Et sit splendor domini dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige |
| 920201 Ca | Cantemus domino gloriose enim magnificatus est aequum et ascensorem dejecit in mare fortitudo mea et robur meum dominus et factus est mihi in salutem iste deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum dominus quasi vir pugnator Yahweh nomen ejus currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare in spiritu fuoris tui congregatae sunt aquae stetit ut agger unda fluens coagulatae sunt abyssi in medio mari dixit inimicus persequar comprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus quis similis tui in diis domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis faciens mirabilia extendisti manum tuam devoravit eos terra dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti ad habitaculum sanctum tuum introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine sanctuario domine quod firmaverunt manus tuae dominus regnabit in aeternum et ultra |
| 202500 A | In virtute tua domine deus (...) |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |