| 006885Pa [M] | Stephanus dei gratia plenus erat in plebe multa signa faciebat caelos apertos aspiciebat Jesum stantem videbat a dexteris dei et dicebat |
| 005025 A | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo |
| 006885c V | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine elevans oculos suos ad caelum et dixit |
| 006885zb V | Stephanus dei gratia plenus erat in plebe multa signa faciebat caelos aspiciebat Jesum stantem videbat a dextris dei et dicebat |
| ah55310 Sq | Heri mundus exsultavit et exsultans celebravit Christi natalitia | Heri chorus angelorum prosecutus est caelorum regem cum laetitia | Protomartyr et levita clarus fide clarus vita clarus et miraculis | Sub hac luce triumphavit et triumphans insultavit Stephanus incredulis | Fremunt ergo tamquam ferae quia victi defecere lucis adversarii falsos testes statuunt et linguas exacuunt viperarum filii | Agoniza nulli cede certa certus de mercede persevera Stephane insta falsis testibus confuta sermonibus synagogam satanae | Testis tuus est in caelis testis verax et fidelis testis innocentiae | Nomen habes coronati te tormenta decet pati pro corona gloriae | Pro corona non marcenti perfer brevis vim tormenti te manet victoria | Tibi fiet mors natalis tibi poena terminalis dat vitae primordia | Plenus sancto spiritu penetrat intuitu Stephanus caelestia | Videns dei gloriam crescit ad victoriam suspirat ad praemia | En a dextris dei stantem Jesum pro te dimicantem Stephane considera | Tibi caelos reserari tibi Christum revelari clama voce libera | Se commendat salvatori pro quo dulce ducit mori sub ipsis lapidibus | Saulus servat omnium vestes lapidantium lapidans in omnibus | Ne peccatum statuatur his a quibus lapidatur genu ponit et precatur condolens insaniae | In Christo sic obdormivit qui Christo sic oboedivit et cum Christo semper vivit martyrum primitiae | Quod sex suscitaverit mortuous in Africa Augustinus asserit fama refert publica | Hujus dei gratia revelato corpore mundo datur pluvia siccitas tempore | Solo fugit hic odore morbos et daemonia laude dignus et honore jugique memoria | Martyr cujus est jucundum nomen in ecclesia languescentem fove mundum caelesti fragrantia amen |
| 006887e V | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo |
| 007702 R | Stephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa magna et prodigia in populo |
| ah07200 Tp | Enharmonia voce sonora personemus modulata primi fortia martyris gesta casta pro me symphonia | Plenus gratia Stephanus dei magna signa gerebat admiranda Sancta coelitus insita prudentia corda increpans obdurata | Efferata plebs Judaica sanctum dei ad concilia ducit sua Per contantur illum talia invenerit tibi dogmata exsecranda | Tunc ille angelica illustratus forma sancta ejus dat responsa In quem nimium ira inflammata turba dente sevit scelarata | Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextera | Alta furiose intonant agmina sancta aspernantur pessime famina impetum faciunt in que supra pellunt protinus urbem extra Tela assument torrentia saxea mortis infligunt discrimina gravia pararunt haec tibi caelestia martyr inclite habitacla | Mente qui pia pro persequente profudisti exorata Nostra crimina absterge cuncta abolende mortis acta | Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecula infinita O QUANTA EST...ALLELUIA |
| 007852a.1 V | Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat signa magna in populo |
| a07053 L | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in Domino |