| a07445 Va | Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit |
| a03476 L | Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...) |
| 600579a V | Unus ex duobus qui secuti (...) |
| 509504.Tp6 Sa | Sanctus | (A) Pater lumen aeternum | Sanctus | (B) Genitus ex deo deus | Sanctus dominus | (C) Spiritus majestate consimilis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini Hosanna in excelsis | (D) Cujus in laude voces dabant pueri regem Christum conlaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini | (E) Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro | (F) Trinus personaliter et unus essentialiter | (G) Qui caelum terramque regis et cuncta tueris | (H) Mundi salvator omnium pius atque redemptor | |
| a06478 H | Clarum nobis Christe tui Jacobi apostoli inminet festum diei passionis inclytam qui tibi qui tibi frater ad finis extitit sanctissimus | Sic sancta sanctorum dignus pontifex ad greditur corporis tui sacrator sanguinis et laticis pro multorum interpellans salute fidelium | Qui tuo fraglans amore sancte vibens jugiter cognomento istus ob hoc indito vocabulo praebuit cunctis exemplum christiani dogmatis | Tunc phariseorum zelo idem tui nominis exalto praecipitatus constans cunctis praedicat normam vitae veritatis ad sequendam gratiam | Protinus feroci mente unus sancto capiti pertica fullonis ausu percussit ne furio sicque sanctus membra tello spiritum fudit caelo | Per quem te Christe obnixe exoramus cernui facinus remitte cunctis diraque facinora omnibus largire clemens consueta gratiam | Ut vitae felicioris perfruamur comoda carnis nostre superantes vitiorum noxia spiritum perficientes queque sunt vitalia | Praesta nunc Christe benignis postulata omnibus apicem tenens cum patre sancto qui spiritu unctionis sanctorum regnans in perpetum | Amen |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |
| 204528 A | Sanctus qui in terra (...) |
| AH47288 Tp | SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Immortalis et verus Pius et severus Trinus atque unus SABAOTH Qui regis alta caelorum gubernas machina solus PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Custos atque defensor aeterne rex BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA Indefessas voces nostras exaudi IN EXCELSIS |
| ah47040 Ky | Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie Rex immense qui sola potestate concludis quod est omne disponendo benigne eleison | Christe Quem dei patris verbum credimus Mariae filium patri coaeternum et unigenitum per te cuncta manent veritas et vita Emmanuel eleison | Christe Principium et finis qui mortem passus es pro nobis miserere lapsis rebus terrae pronis et peccato fessis quos morte levasti misericors eleison | Christe splendor karissime dei patris primogenite cum quo manens vere simul et aeterne nostri miserere reparator vitae cunctipotens eleison Spiritus bone dator gratiae distributor Karitatis et actor patri natoque consors eleison Trinitatis deus vera unus es in natura cui est sola majestas et aequalis potestas eleison | Kyrie Rerum factor caelorum fabricator cunctorum dominator omniumque redemptor nostri clemens sis memor eleison |
| ah47193 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Decus aeterni patris merito tibi flectitur orbis LAUDAMUS TE Pontus et ima polus tibimet benedicat nunc Deus BENEDICIMUS TE Qui trinus unus idemque es plastor antiquus ADORAMUS TE Angelicus coetus te poscit devote praeclarus GLORIFICAMUS TE Qui resides in arce poli Domine rex aeterne GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM O qui perpetua mundum ratione gubernas DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Tu naturae omnis Deus innumerabilis unus DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS O pie cunctipotens Deus rex mundique redemptor QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Rex Deus immense quo constat machina mundi QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Unus enim rerum pater es unus cuncta ministrans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Tu solus tu multus item tu primus et idem CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |