Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
Fac domine deus quia verbum tuum Christe rex | Processit de virgine o genitrice dei Mariae | Concessit namque sua virtute hic namque in gremio in caelum terram in se o regentem virgo dei genetrix est confirmatum cor virginis in quo divina narrantes te rex | Domine deus alme dei deo regi Christo redemptor mundi conserva hoc populum Christe quod tuum est alme Jesu a principe mundi
Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat