Alleluia Oliva caritatis laeta mater Christi matris Anna radix sanctitatis fons et ortus bonitatis tu cum tua nata pia matre dei Maria pro reatu suffragia nostro funde eximia summi patris in praesentia
Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium
Gloriosa de te sunt dicta mater Anna benedicta Jesse radix illustrissima davitica streps mittis nobilissima per te nobis donentur gaudio a felicissima ex te enim floruit virga mirificaque fructum tulit virtute caelica benedictum per saecula