Tuam deus piissime pater deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris placitas et quietas mansiones beatorumque in tabernaculis constitutos evasissent se carnales glorientur angustias semper victuri semperque in luce mansuri
Aeterne sol qui lumine creata comples omnia suprema lux et mentium te corda nostra concinunt | Tuo fovente spiritu hic viva luminaria fulsere per quae saeculis patent salutis semitae | Quod verba missa caelitus nativa mens quod exhibet per hos ministros gratiae novo nitore claruit | Horum coronae particeps doctrina honestus lucida hic vir beatus splenduit quem praedicamus laudibus | Ipso favente quaesumus nobis deus percurrere da veritatis tramitem possimus ut te consequi | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Jubilemus et cantemus filii ecclesiae | Noster coetus assit laetus vira tenens patriae | Vox sonora vox decora vox summe laetitiae | Vox paterna ab aeterna sede datur gloriae | Deus unus atque trinus de claratur hodie | Pater voce proles nece spiraris (...)
Magnae deus potentiae qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti partim levas in aera | Demersa lymphis imprimens subvecta caelis irrogans ut stirpe una prodita diversa repleant loca | Largire cunctis servulis quos mundat unda sanguinis nescire lapsus criminum nec ferre mortis taedium | Ut culpa nullum deprimat nullum levet jactantia elisa mens ne concidat elata mens ne corruat | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Plasmator hominis deus qui cuncta solus ordinans humum jubes producere reptantis et ferae genus | Qui magna rerum corpora dictu jubentis vivida ut serviant per ordinem subdens dedisti homini | Repelle a servis tuis quidquid per immunditiam aut moribus se suggerit aut actibus se interserit | Da gaudiorum praemia da gratiarum munera dissolve litis vincula astringe pacis foedera | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum