| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Confessor Christi laudari qui meruisti (...) | ah09392 | Sq |
| O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam | 004036 | A |
| Christi hodierna celebremus sanctum pascha | Diem qua resurgens a mortuis dominus vita | Cum patris voluntate descendit ad inferos expulit inde suos | Victor ascendit de tartara reserans paradisum dextra | Lamentes mulieres audire merentur | Angelica voce dicentes surrexit ecce Dominus vita | Quam postea colloquentes duo in via | Vesperascente jam die residere se dicebat quantotius alme | Resplenduit mundus postquam angariabatur crucem in terra | Non obruit sputo non flagella non pocula mirrata | Maria noli flere filium tuum surrexit enim sicut dixerat praecedet vos quam totius in Galilaea | Ibi se pollicitus est visurus ad discipulos conspecturus sicuti olim jam praedixerat | Thomas inquiunt veni ostendamque tibi vulnera mea | Ne perdas quod credideras vitam aeternam | Nos quoque ipsum adoremus et puro corde credentes dicamus omnes | Gloria tibi sit Christe qui resurrexisti a mortuis in sempiterna saecula Amen | ah40025 | Sq |
| Ecce virum sanctissimum qui (...) | 602431a | V |
| O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | a00231.1 | A |
| Qui sedes nobiscum ecce (...) | 204136 | A |
| O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | a06865:06 | HV |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Terra favens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum arridentque oculis gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit arvis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudit quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta fovent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandens qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino Te medicante sacer bellua reddit ovem Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | ah50069 | H |
| Ecce homo qui non praeposuit (...) | 600710 | R |
| Ecce sacerdos magnus qui in (...) | 201475 | A |
| Laudes deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera et reformavit cruce purpurea sanguine nati qui cunctos redemit ab ortu solis orbis per climata usque ad mundi partes occiduas in laude cujus clamores excitat lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida (...) | g02832.Tp1 | L |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hanc tu deus optime mortem famulis ab ore paratus iter inviolabile monstras quod perdita membra resurgant | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Ut dum generosa caducis ceu carcere causa ligantur pars illa potentior extet quae germen ab aethere transiit | Si ferrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere vinctos sequitur sua membra deorsum | At si generis memor ignis olim contagia pigra recusset ut inhospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa revisat animata quae sanguine vivo habitacula pristina gestat | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est aspersaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Nos tecta fovebimus ossa violis et fronde frequenti titulum et frigida saxa liquido spargemus odore | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus humus | Amen | a06782.1 | H |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | a00177.5 | H |
| Ecce virum qui in lege dei (...) | 206375 | A |
| Ecce confessor magnus qui (...) | 600703 | R |
| Plange lyram Zacharias sacerdotum principem qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domini et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates igne perturabulum sacris deferas odorem nectar eum melius | Audit caelitus effectum et sonorum nuptis cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Jacte Zacharias inquid nimium perterruit et fatenti vos tibi aurens prebens credulum populum queusque oramus ascendit precatio | Donec futura fueris pariendi gratiam ut gressus ibant cautes metus luminaribus populus lumen vidisset indicavit noctibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic erit summus propheta nuncquam di luminis atque viam prepare in deserto domino et populis demonstraret iter rectum quo pergeret | Talia sacer ex contra dicta prompsit labiis praesis jam nostris sub annis marcuerunt viscera hac genibus devagatis vetulis postritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis praeceptis fuisti incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Tempus nempe pariendi puer magnus natus est cunctorum erat intentio quod haberet nomine Zacharias vero scripsit Joannes vocabitur | In quaerunt propinquae noster nullus in progenite fuit quaecumque Joannes vocaturus nomen esset hujus paterna erit nominis electio | Mox pueris parentum cetum pugillarem protulit ut nomen collatum prole nostri stilo deponeret non loquella peregrina abstulit locutio | Et cum in personat scriptum inscribe set calamo signat digitis Joannem nomen erit pueri sic soluta cum litteris lingua nomen indicat | Tunc mirati sunt adstantes ternis mensis tacita propter nomen roborandum nodos lingua solvitur exsultat pater in deum gaudet videns filium | Temporibus jam completis infans magnus cernitur cujus nomen prenotabit pater in volumine vincula soluta lingua colaubant dominum | De isto dixit ad pater Jesu Christo domino ut pararet viam illi permitteret angelum cujus cibus locus tarum et aedebant graestium | Qui meruit prophetizare per deserto tuliter iste virque post me venit dominus est omnium praeparate viam illi rectas calles facite | Et Joannes jam praedictus missus in spiritum atque virtute Aeliae prenotans nativitas praeparansque viam illi judex qui venturus est | Tu puer propheta inquid vocaris altissimi praeparare viam illi revolutum lapidem ad salutem plebi hujus preco Christi natus est | Malor est post me qui venit missus ab altissimo qui tollit delicta mundi agnus sine macula cujus ego nostrum dignus solvere corrigit | Ipse dixit quod implevit ut vates praedixerat lapidesque azimorum mox praecipit montibus hic replevit orbem terrae splendorem gratiae | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula | a06906 | H |
| O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen | a06802 | H |
| O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | a00231 | A |
| Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero | a06858 | H |
| Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus | ah23427 | H |
| Cantemus socii domino cantemus honorem dulcis amor Christi personet ore pio | Primus ad ima ruit magna de luce superbus sic homo cum tumuit primus ad ima ruit | Unius ob meritum cuncti periere minores salvantur cuncti unius ob meritum | Sola fuit mulier patuit qua janua leto et qua vita redit sola fuit mulier | Frater iniquus erat justum qui perculit olim damnator Christi frater iniquus erat | Transitus ille monet quid prima amisit origo quid ventura parent transitus ille monet | (...) | ah50052 | H |
| Christi laudem predicemus Christi quidem qui gaudemus (...) | ah09274 | Sq |
| Eia fratres cari festivitatem sancti | Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Cujus gratiam per ejus meritum nos consequi posse credimus | Laetetur Suevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen | Et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis aulae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet | ah53204 | Sq |
| Ecce micantia veluti sidera nostrae Euphemiae certatrix trophea revolvens advexit anni rotatile cursu nobis jam celeri | Vota cum gaudiis crimina lacrimis mixta perpandere nunc omnes quo imus causa piaculi venite praepetes Christo regi persolvere | Laudum excubia donat qui copiam virtutis dimicet utque viriliter eum quaerentium ipsum ceu propter animolas comperdere | Hoc tali exemplo virgo nam insequens sive cum socio sevi laventia teatra respuens Christi concremata amoris jam igniculo | Gliscunt praecordia oppido virginis caelestem principis adire thalamum reppulit horridi ob hoc edictio prisci nempe proconsulis | In omnem qui jubet jure provinciam suum observantem praeconem tonare talicum jussio agnita fuerit tubae vozque ut ilico | Usque se impronans humi confinia dii vestigiis martyr sit prostratus collaudans adoret venerans excolans libamenque exhibeat | Sicque repperitur istius sanctio legis violatrix fore Euphemia inquiens licitum neve existere fasma martyr purifica | Haec ubi factum est pate proconsuli suis mox affore jubet optutibus coram Euphemiam inquiens cur evitata nec legis fulgida | Cedens si placide meo intenderis salubri ortamine hoc a proposito discedes tenui fungi eximiis merebis nam honoribus | Rennuens tetrico damnatus carceris servi ergastulo cum sibi compares distincti numero septem septies Christo pro mori nitens | Ita cruentior lupo ingrediens sanctam ab agminae sanctorum eripiens posset quod opinans hanc fonsam fragili sexu tandem illicere | Ut quam optinantem prospexit militam proconsul mox Christi rotarum fieri ita compositum argumentum jubet per quo trita occuberet | Haec post per alia virgo pertolerans poenarum genera adscitur expirans caeli agminibus bravium perpetim regnatura percipiens | Ob hoc te cernua coors fidelium cuncta expostulat mente piissima patrona diluas errorum ut notas tuis omnium meritis | Passis vel copiam sanctae deifica orbem per terrarum omne ecclesia diffusa redundet prava sunt odiens cuncta probaque amplectens | Praestare dignare pater ingenite prole cum genito regnansque perpetim sancto cum spiritum omne per saeculum sustentans piae condita | Amen | a06862 | H |
| Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens | a06487.1 | H |
| Ecce magna miracula qui (...) | 201466 | A |
| Fideles Christi properate mentem Babile fretum [...] tuae voce et cordae promite [...]num et laudem deo | Numerianus imperator ecce habitet aulam [...] caelorum non adorando sed ut macularet rabidos venit | Fidelis loci adgrababit almus dei sacerdos ba Babilas praecelsus ortum [...]ent mortem Christus erit potens | Christus corona nos ornare jubet opem fefellit quem jubet tyrannum ne patiamur limina ingredi impius ille | Signo se crucis armabit in fronte spiritu sancto repletus processit ovium regis et probabit dicens ab hinc recede | Audiens ista secessit in pudens frendens in c[...] pervenit ad domum tribunal sibi prepara[...] lussit et treno dolore | Offere in quid officio suo rebellem ill[...] in[...] qui verbis suis pro[...] | S[...] | Christus quem vado me obic[...] volum tuti per ejus arma et cru[...] | Tibi tyranne tribuit honorem u[...] nempe creatorem qui tibi corpus et [...] recalcitras ti | Furore caeco et turbo aspectu imper[...] ut per civitatem honus tum ferro et in ca[...] per trueretur pertra oretur | Tractus adduce ut prospiceret agra Tyrann quos ille odo cubit melior in quid imperator saeve [...] | a06499 | H |
| Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia | ah44104 | Sq |
| Eia Musa die quaeso praeclara chorea | Blandifica que libens perstrepe organa | Ast modulans tibia resultet plectro laudum laeta carmina | Nostraque caterva hujus diei euprepia | Paracliti charisma hodie alumnos Christi ditat | Facto repente sono linguis Christi fantur magnalia | Vesano plena ructu perfidia musto alumnos madere putat spiritus gratia ardentes quos reddit fervida | Anastasi peracta quinquagena mysticus penetrarat spiritus pectorum intima oppido reddens flammantia | Mox egressi omnes una taetra peragrant arva diffundentes verbi semina | Mystica patrantes signa superno rore nova bibula madidant intima | Ecce Christe nunc caterva tua in hac aula decantat carmina ut caelesti permixta agmini indiscrete dicat nova tibi promens cantica | Sit perennis Domino gloria decus honor potestas per saecla qui tribuit spiritus gratiam omnibus per arva qui sequuntur ejus monita | Poscimus omnes tua supplices magnalia | Ut sanctus nostra spiritus emundans intima | Illustret clare sophia alleluia | ah53075 | Sq |
| Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria | a06865 | H |
| Ecce miles Christi cum palma (...) | 201468 | A |
| Almum te proclamat coetus ecce nunc nostis unicus assidue Christi proles dei domine pocculum qui bibisti letale atque de norte fecisti surgere ideoque canamus | 006565.Tp1 | Psl |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominum perimunt te humus excipit arida corpus animae rapit aura liquore | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compacta quae dissociari et dissona texta retexit | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Hoc provida Christi colarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget | Quia jacta cadavera passim miserans tegit aggere terram opus exhibet ille benignus Christo pius omnipotentis | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognita quae funera nobis aliena in morte dolere | Sequimur tua dicta redemptor quibus atra morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ira latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime doctor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quorum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patri et genito sibe dono orbem regis qui deus unus | a06782.2 | H |
| Omnes una celebremus celebrando veneremur Christi nunc sollemnia Ecce dies magnus dei dies summus requiei dies est dominica In qua mundus sumpsit exordium in qua vita coepit initium haec est dies In qua Christus contrivit inferos plasma suum vexit ad superos haec est dies In qua pax apostolis datur clausis januis a divino munere In qua sancti spiritus sunt repleti gratia doctores ecclesiae In eodem sumitur tuba evangelii praedicandi populo Est in hac prohibitum ne fiat pontificum nisi consecratio Ergo debet venerari et devote celebrari dies tam sanctissima Venerando celebremus et devote postulemus ut die novissima In aeterna requie nostrae vivant animae redemptoris gratia Ibi felix qui meretur ut cum Christo collocetur in caelesti patria | ah54177 | Sq |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit aruis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc filomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | a00177.10 | H |
| Annua sancte Dei celebramus festa diei Qua pater e terris sydera Galle petis | Ecce dies populis micat haec sanctissima nostris Quorum tu princeps auctor ad astra meas | Finibus occiduis abiens succedis eois Dans lucem plebi dogmatis igne tui | Quae tenebrosa fuit fidei nec luce refulsit Per te caelestem coepit habere diem | Hic ubi nocticulae tenuere cubilia larvae Ad laudem Christi psallit ubique chorus | Hic fuit ecce feris statio gratissima saevis Nunc sedes sanctis te respuente manet | Tu pater huc veniens fers tecum pacis honores Hinc totum pellens quicquid adesse nocet | Expuleras nocuum complens dulcedine totum Quo corpus linquens spiritus astra petit | En hodie meritam tu post certamina palmam sumpsisti Galle protege nos hodie | Jam super astra nitens famulorum suscipe laudes Qui te devoto nunc jubilant modulo | Aspice propitius venerantes nobile pignus Corpus praeclarum GALLE beate tuum | Accipe quae canimus expurga corda benignus In rebus cunctis rector adesto tuis | Hinc Domino trino laeti pangamus in uno Qui nos hunc talem fecit habere patrem | ah50182 | H |
| Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | ah53164 | Sq |
| Qui ovem perduam Christi ad (...) | 850313 | [M] |