Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datur discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sic nos tu visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas