Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera
Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma | Hic prolem quam genuit possidere noluit haec corrupta | Jam in caelis jubilat signis novis rutilat valle nostra | Renovantur oculi lingua crevit parvuli carne sumpta | Os mutorum solvitur binis vita redditur haeresis convincitur esse caeca | Lepra cedit saliunt claudi febres fugiunt multa regna sentiunt haec praedicta | Soldani prospera sprevit et aspera sed hunc non laesit gens misera | Ostendunt vulnera nova quae munera dat quem genuit puerpera