- Log in to post comments
| 600950.Tp3 Tp | Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra |
| 501004.Tp249b Tp | Fulget nempe dies cunctis veneranda per orbem quo ex stirpe David virgo processit Maria unde | GAUDEAMUS |
| a07905 A | O nuptiarum gloria o nobile connubium David ex stirpe regia quae mundi tulit dominum virgo ioseph egregia cum datur in conjugium caeli laetentur agmina exsultet mundi spatia |
| ah53095 Sq | Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen |
| ah09131 Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |
| ah53096 Sq | Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna |
| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |
| ah53099.1 Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum |
| 205276 A | Virgo semper haec Maria stirpe nata regia David regis venerandi processit prosapia |
| g02806.Tp01 Tp | Splendore sollempni rutilat dies qua virgo MARIA refulsit ex stirpe orta Davidis GLORIOSAE |