Jubilate deo universa terra jubilate deo universa terra psalmum dicite nomini ejus venite et audite et narrabo vobis omnes qui timetis deum quanta fecit dominus animae meae alleluia
Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia
Itaque devotissime deo gratias egit pro ceteris Ambrosium attollens et perierunt ille plorationes in quibus aliquando visum est ei adversari Augustinum legi christianorum latra tu sermonis ejus alleluia