Full text:
Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae
Genre:
Notes:
related to 002453 (longer text)
- Log in to post comments