- Log in to post comments
| 007307 R | Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum sicut scriptum est in lege domini |
| 007406a V | Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum |
| 004104 A | Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum |
| 008157 W | Obtulerunt pro eo domino R. Par turturum aut duos pullos columbarum |
| 601677 R | Obtulerunt pro eo domino par (...) |
| 920108 PS | In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |
| a00258a V | Par turturum aut duos pullos columbarum pro eo domino |
| h04704 CaH | Spiritus domini super me eo quod unxerit dominus me | Ad annuntiandam mansuetis misit me ut mederer contritos corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem | Et praedicarem annum placabilem domino et diem ultionis deo nostro | Et ut consolarer omnes flentes et ponerem lugentibus in Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu et palleum laudis pro spiritum meroris | Et vocabuntur in ea fortes justitiae plantatio domini ad glorificandum | Et edificabunt deserta a seculo et ruinas antiquas erigent | Et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generatione et generatione | Et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et uinitores vestri erunt |
| 830264e HV | Gloria et honor deo in paschali gaudio laus aeterna sit pro eo quod gessit in filio fixa sit in corde meo crux cum suo domino |
| 920030 PS | In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino |