Vocavit Martha Mariam sororem suam silentio dicens magister ad est et vocat te illa ut audivit surgit cito et venit ad eum et videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
Venit dominus Jesus in Bethaniam juxta Jerosolimam Maria autem erat quae unxit dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus mortuus fuerat Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi dicens domine si fuisses hic frater meus mortuus non fuisset sed nunc scio domine quia quecumque poposcerit a deo dabit tibi deus agyos deus