a00650
|
H |
Apostolorum supparem Laurentium archidiaconem pari corona martyrum romana sacravit fides |
a00650a
|
HV |
Sixtum sequens hic martyrem responsa vatis retulit maerere fili desine sequere me post triduum |
a00650b
|
HV |
Nec territus poenae metu heres futurus sanguinis spectavit obtutu pio quod ipse mox persolveret |
a00650c
|
HV |
Jam nunc in illo martyre egit triumphum martyris successor aequus syngrapham vocis tenens et sanguinis |
a00650d
|
HV |
Post triduum jussus tamen census sacratos prodere spondet pie nec abnuit addens dolum victoriae |
a00650e
|
HV |
Spectaculum pulcherrimum egena cogit agmina inopesque monstrans praedicat hi sunt opes ecclesiae |
a00650f
|
HV |
Vere piorum perpetes inopes profecto sunt opes avarus inlusus dolet flammas et ultrices parat |
a00650g
|
HV |
Fugit perustus carnifex suisque cedit ignibus versate me martyr vocat vorate si coctum est jubet |
a00650h
|
HV |
Gloria tibi* |